Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs
page |< < (54) of 213 > >|
6054SIM. PORTII COMMENTAR. niceum dicemus. Quidam noſter amicus homo non
imperitus, putat puniceum eum eſſe qui flagrat colo
re violę, quem nos vulgo paonaccium dicere conſue
uimus:
vel ἀπὸ {τοῦ} φοίνϊκοσ id eſt, à palma deduci; eſſeq̀ue
eum, qui in equis à vulgo baius dicitur.
Sed aliter ſen
tit hic noſter author, vt cuiuis videre licebit.
Sunt
qui credant puniceum colorẽ, in Phœnicea primùm
ab Hercule, caſu quodam à cane demorſa purpura,
fuiſſe inuentum;
atque inde nomen colori inditum.
Dicitur puniceus color aptus eſſe ad bella et pugnas,
quaſi ἀπὸ {τοῦ} φόν{ου}, id eſt cęde nomẽ inuenerit.
Eſt ξανθὸσ,
quem quidá fuluum nos flauũ dicimus, color capillis,
ſegetibúſq.
conueniens. hic, vt iam annotatum fuit,
parum ab albo declinat.
Eſt πυῤῥὸσ ruffus, quem ali-
qui puniceum interpretantur, quòd color ignis, qui
propriè πυῤῥὸσ appellatur, ſit puniceus.
Eſt πορφυρ{οῦ}σ,
purpureus, qui nomen ἀπὸ τῆσ πορφύρασ, id eſt purpu
ra habet.
Cuius tres animaduertuntur eſſe principes
ſpecies;
ſed is proprius eſt, qui ex conchylio confici-
tur.
ςίλβων autem is eſt, qui coruſcat; propriè tamen
non eſt color, ſed luminis continuata denſitas.
quam
etſi Philoſophi peculiariter nigro adaptent, nihilomi
nus magis conuenit albo.
Eſt ὄρφνιοσ, qui opacus & ca
liginoſus eſt, &
accedit ad nigredinem, quare inter-
dum accipitur pro nigro.
Eſt præterea σκιερὸσ, qui vm
broſus eſt;
& cùm vmbræ appareant nigræ, ad nigri-
tiem reducitur.
ſic ζοφερὸσ, qui caliginoſus dicitur. ſic
σκοτ*νὸσ, tenebricoſus, qui is eſt, quem tenebræ oſten
dunt, &
loca ea ad quæ Solis radii non pertingunt.
Eſt λαμ{πρ}ὸσ, ſplendidus, &
nitens, quamuis coloris po
tius ſit accidens, quàm color.
ſic ἐυ{αν}θὴσ, qui floridus di
ci poteſt, gratúſque aſpectui apparet.
Eſt χ λωρὸσ, viri
dis, color, in quo nondum ſpectatur concoctio,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index