Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (24) of 213 > >|
3024SIM. PORTII COMMENTAR.
Propoſitum authoris eſt, omnium colorum, tam
ap arentium, quàm eorum, qui rerum naturas ſe-
q uuntur, cauſas reddere tum materiales, tum effi-
cientes.
Et quanquam Ariſtoteles libro ſecundo de
Anima, ac libro de Senſu, de iis pertractauit:
tamen
illic tractantur, vt ſunt viſibilia quædam, ac viſus ob-
iecta, verùm hic author in præſentia eos explicat, &

tanquam affectiones naturales, quæ naturæ princi-
pia, elementa ſcilicet quatuor ſequuntur:
& vt quali-
tates, quæ ſenſui imprimant phantaſiam.
Adhæc li-
bro ſecũdo de Anima, Ariſtoteles colorem definiuit
vt eſt actus corporis perſpicui:
at hic author defini-
tionem prætermittit, vtpote illius huc accerſendam.
item et naturam coloris, ab Ariſtotele libro de Senſu
declaratam, ſupponit.
Præterit ſimiliter quęſtionem,
an colores ſint:
quòd eſſe ſatis ſenſu percipiamus.
Ponit autem colores ſequi corpora, quatenus perſpi
cua.
nam quemadmodũ ſuperficies eſt terminus cor-
poris, ea ratione, qua corpus eſt:
ita colores termini
corporum dicuntur, ea ratione, qua ſunt perſpicua
vt in noſtra pręfatione aperuimus.
Porrò ad ea, quæ
libro de Senſu explicantur, non parum conferet hic
libellus.
nam illo, colorum natura traditur: hoc verò,
eorum cauſæ accuratè docentur.
atqui ad rerum na-
turas cognoſcendas, opus eſt cauſarum notitia.
Pro-
deſt, minus tamen, &
ad libros de Anima; vbi agitur,
de colore, vt de viſibili.
Poſtremò vtilis quoque eſt,
ad libros de Animalibus, &
de Plantis: quòd hic o-
mnium colorum diſcrimina diligenter examinentur.

Cæterum in dubium nonnulli vertunt, ſpurius'ne
ſit, Ariſtotelíque falsò adſcriptus;
an legitimus. De
quo, quanquam Plutarchus aſſerit, Ariſtotelem duo
de Coloribus edidiſſe volumina;
& Pachimeris in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index