Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
51
51 (45)
52
52 (46)
53
53 (47)
54
54 (48)
55
55 (49)
56
56 (50)
57
57 (51)
58
58 (52)
59
59 (53)
60
60 (54)
< >
page |< < (47) of 213 > >|
5347IN LIB. DE COLORIBVS. mixto. ſimpliciter enim nunquam dixeris comburi,
ſed corrumpi;
vtputa aqua per euaporationé ab igne
corrumpitur;
& aër per inflãmationẽ, (etſi aliis quoq.
de cauſis poſsint à frigido corrumpi.) at in mixto di-
cuntur aduri quoniã admiſcentur ſicco terreo, quod
combuſtibile eſt, modò poroſum ſit;
vt ignis poros,
&
meatus eius poſsit ſubingredi. Attamen hoc eſt
animaduertendum, humiditatem, quam in mixto di-
ximus eſſe vſtibilem, eſſe aêream:
nam aquea aduſtio
ni eſt ineptior.
argumento ſunt ligna perquàm humi
da, quæ ægré comburuntur:
cùm ſicca, vtpote plus
aëris participantia, facilè ab igne corripiantur.
Verun
tamen fumus, quem liumidum adduſtum aqueum
expirat, multò magis nigricat, quamuis minus ſit com
buſtibile;
propterea quòd magis participat terreum.
Inquit itaq.
nigrũ fieri, cùm aër & aqua ab igne com-
buruntur:
ſubnectens cauſam, quòd omnia ambuſta
nigreſcant;
& ſumens exemplum à lignis & carboni-
bus.
Cæterùm quoniam carbones ardentes & igniti,
punicei ſunt &
ruffi, velut poſtea docebit, ſubdidit,
extincto igne.
QVIN ET FVMVS. Quod in lignis
declarauit, &
carbonibus, idem in terreis vſu venire
demonſtrat, confirmans id per fumum, quem terrea
exhalant:
qui iccirco nigricat, quoniam ignis educit
humiditatem, eámq.
adurit. Non meminit ſicci, quòd
id potiùs ſit vſtibile, quàm aptum ad inducendum ni-
grorem:
etiam ſi humidum aduſtum vnà cum ſicco
nigredinem faciat.
Et vt obiter id annotemus, κ{απν}ὸσ,
quem fumum vocamus, eſt lignorum, eorum ſcilicet
quæ ex mixtura humidæ ac terreę ſubſtantię conſtãt.

{λι}γνὺσ autem, eſt thuris, picis, &
odorabilium, quæ\/q.
minus habent humiditatis, ac magis terrea ſunt.
κνίσ-
σα verò, quem nidorem quidam interpretantur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index