Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (28) of 213 > >|
3428SIM. PORTII COMMENTAR. ris & aquæ, non commutatæ, ſed commixtæ: aut ob
calidum naturale coquens, &
arefaciens; aut à calido
circumfuſo &
externo corrumpente calorem natura
lem, &
exiccante. Verùm hæc partim infrà ſuo loco
planius declarabuntur:
volui tamen præmonuiſſe, ne
cui mirum videatur, qui aliter atque aliter author de
albedine ac nigredine loquatur.
AER ENIM ET
AQVA
.
Quòd albus & niger color ſequantur corpo
ra ſimplicia, demõſtrat inductione;
albus enim inquit
ſequitur aërem &
aquam, cùm ſint maximè perſpi-
cua;
magis tamen aërem, vt teſtis quoque eſt Ariſto-
teles, quinto de Generatione animaliũ cùm ait, Aër
autem perlucens, albedinem facit;
quemadmodum
ſpumam quoque effici certum eſt.
& paulò pòſt; Al-
bedinem verò omnibus aër vaporoſus præbet inclu-
ſus.
quippe corpus, quò magis eſt perſpicuum, eòa-
gis lucidam &
albam faciẽ induit. Aër porrò & @qua,
inter elementa, perſpicuitatis &
ſpiritus natura pręci
puè ſunt participes.
& Michaël Epheſius cauſam ad-
ferens, quare aër perlucidus albedinem faciat, inquit;
quoniam calidus & albus natura eſt. Quod Ariſtote-
les ſectionis.
23. problemate. 23. confirmat, candidum
id eſſe videtur, inquiens, quod perſpicuum &
perlu-
cidum eſt:
& atrum, per quod viſus tranſire nequit.
hinc aërem à longinquo, nigrum;
ex propinquo, can-
didum videmus, etſi hic author dicat, aërem cum pro
pius conſpicitur, nullum videri habere colorem, pro-
pter ſuam raritatem, quę à lumine euincitur:
fortaſsis
vulgum ſecutus, qui cãdida vocat coloris expertia, et
ea ſolum colorata, quæ medio aliquo colore inficiun
tur.
Habet autẽ eodem problemate Ariſtoteles mare
quod propè abeſt candidum;
quod procul, cæruleum
&
nigrum videri. Palam igitur eſt, aërem &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index