Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
61
61 (55)
62
62 (56)
63
63 (57)
64
64 (58)
65
65 (59)
66
66 (60)
67
67 (61)
68
68 (62)
69
69 (63)
70
70 (64)
< >
page |< < (58) of 213 > >|
6458SIM. PORTII COMMENTAR. ου. ἀ{σθε}ν{εῖ}ς {γὰρ} οὖ{σαι} {τό}{τε} {μά}λι{ςα}, {πρὸ}ς {σκ}ιερον\ ὄν{τα} {τὸν}
ἀέρα {προ}{σβ}ά{λλ}ου{σι}.
Vnde & circa orientem ac occidentem,
aër purpureus eſt, ſiquando oriente, occi-
dentéq.
Sole apparet. radii enim imbecilles
tunc maximè in aërẽ vmbroſum incidunt.
Ex iis quæ de halurgo & purpureo, (nam pro eo-
dem vtrunque hîc accipit.)
docuit, multorum effe-
ctuum apparẽtium cauſas tradit.
& primò ſoluit pro
blema quoddam, quare aër, quando apparet, cum ſci-
licet non occultaturà nube aliqua, alio'ue interme-
dio, purpureus Sole oriente, occidentéque conſpici-
tur?
Cauſa eſt, quòd radii Solis, qui in ortu & occaſu
debiles ſunt, immittuntur in aërem vmbroſum, ob
vapores exhalantes.
Radii verò dicuntur imbecilles,
&
debiles: vel propter interuallum, vel quòd obliquè
&
non perpendiculariter iaciuntur, vel deniq. quòd
horizontem, &
viſus finitorem circunſtent, nondum
in ſublimem aëris regionem ſublati.
Itaque quoniam
oriente, occidentéque Sole, radii mouere quidem at-
traheréq.
poſſunt vapores, ſed non diſcutere, & diſsi-
pare, aër videtur vmbroſus:
quod, cùm Sol medium
cœli tenuerit, non euenit.
quoniam eo tempore faci-
lè Sol diſcutit, &
digerit, quos excitauit. Eadem ratio
ne ſoluas &
aliud problema, quare Sol in ortu & oc-
caſu maior appareat, quàm meridie.
In cauſa enim eſt
medii denſitas, &
craſsities. quod meridie non con-
tingit.
Verùm dixerit quiſpiam, quî fit, quòd iris lu-
næ, videatur alba:
cùm radii ſint infirmi, & aër craſ-
ſus, vaporibúſque plenus?
Cui reſpondet Ariſt. tertio
Meteororum, duas afferens cauſas:
primùm,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index