Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (69) of 213 > >|
7569IN LIB. DE COLORIBVS. dines rerum oportet conſiderare ex iis principiis, ex
quibus manifeſtò colorum generatio perſpicitur.
HAEC AVTEM PRAECIPVE'. Tertio ordine ex-
plicat, quæ ſint illa principia vera certáque ſenſibus.

hæc autem inquit, pręcipuè ſunt lumẽ Solis &
ignis,
aër &
aqua, vtpote media. Dixit præcipuè, quoniam
hæc magis videntur eſſe differentiarum cauſæ, quàm
color ſubiectus.
Quomodo autem ſint cauſę, declarat
cum inquit, nam prout magis minúſq.
miſcentur, hæc
potiſsimùm, vt ita dicam, (ſunt enim &
alię differen-
tię, ſed hæ ſunt euidentiores ac manifeſtiores, atque
iccirco dixit, vt ita dicam.)
omnes colorum differen-
tias &
ſpecies perficiunt. ASSVMERE PRAETE-
REA
.
Poſtremùm docet, exactam cognitionem ſimi
litudinum colorum, ſcilicet apparentium, eſſe acci-
piendam ex aliis, qui permiſcentur radiis.
id namque
erat tertium, (ſubiectus ſcilicet color) quod ad me-
diorum colorum generationem deſiderabatur.
Aſſu-
mere, inquit, præterea oportet ſimilitudinem, &
co-
lorem apparentem, ex aliis ſubiectis coloribus, per-
mixtis cum radiis ignis &
Solis. & quo pacto id fa-
ciendum ſit, exemplo planum facit.
nam color carbo-
num cum lumine ignis, aliam reddit imaginem, &
ap
parentiam;
& color fumi cum lumine, aliam. fic color
eruginis, &
ſulphuris cum lumine ignis, aliam atque
aliam præbent coloris apparentiam.
His omnibus in-
dicat author, tria eſſe obſeruanda, vt colorum diſcri-
mina dignoſcamus:
primum migrationem & tranſi-
tum coloris in colorem, quoniam hic nomen capit,
ab eo qui alios obliterat &
offuſcat, & per ſe ac ſolita
riè ſubſiſtit.
Deinde radiorum diuerſitatem, & diffe-
rentiam.
nam ſi maius minus'ue lumẽ illabitur, aliam
atque aliam imaginem repræſentat.
Poſt hæc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index