DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 288 > >|
118grediatur. à potentia verò facilius eodem tempore mouetur ali­
quod per minus ſpatium, quàm per maius; dummodo cætera, qui­
bus fit motus, ſint æqualia: ſi ergo eodem tempore AC DF in
IG QN perueniant, cùm AI CG DQ FN ſint inter ſe ſe æqua
les; facilius à potentia mouebuntur GI cuneo ABC, quàm QN
cuneo DEF.
quare facilius pondera GH IL à potentia mouebun
tur cuneo ABC, quàm pondera NO QR cuneo DEF.
ſimiliter­
〈qué〉 oſtendetur, quò angulus ad verticem cunei minor eſſet, eò fa
cilius pondera moueri, vel ſcindi.
Secundum, quod efficit, vt aliquod facilius
ſcindatur, eſt percuſsio; qua cuneus mouetur, &
mouet; hoc eſt percutitur, ac ſcindit. 226[Figure 226]
Sit cuneus A, quod ſcinditur B, quod
percutit C; quod quidem, vel ex ſe ipſo,
vel à regente, atq; ipſum mouente poten
tia percutit, atq; mouet.
ſi quidem ex
ſe ipſo, Primùm quò grauius erit, eò
maior fiet percuſsio.
quinetiam, quò
longior fuerit diſtantia inter AC, maior
itidem fiet percuſsio.
graue enim vnum­
quodq; dum mouetur; grauitatis ma­
gis aſſumit motum, quàm quieſcens: &
adhuc magis quo longius mouetur. 227[Figure 227]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index