DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 288 > >|
183[Figure 83]
Sit vectis AB, cuius fulcimentum C; ſitq; pondus D ex A ſu­
ſpenſum AH, ita vt AH ſit ſemper horizonti perpendicularis:
ſitq; potentia ſuſtinens pondus in B.
Dico potentiam in B ad pon
dus D ita eſſe, vt CA ad CB.
fiat vt BC ad CA, ita pondus D
ad aliud pondus E, quippè quod ſi in B appendatur; ipſi D æque
ponderabit, exiſtente C amborum grauitatis centro.
quare poten
tia æqualis ipſi E ibidem conſtituta ipſi D æqueponderabit, vecte
AB, eius fulcimento in C collocato, hoc eſt prohibebit, ne pon
dus D deorſum vergat, quemadmodum prohibet pondus E.
Po
tentia verò in B ad pondus D eandem habet proportionem, quam
pondus E ad idem pondus D: ergo potentia in B ad pondus D
erit, vt CA ad CB; hoc eſt vectis diſtantia à fulcimento ad pon
deris ſuſpendium ad diſtantiam à fulcimento ad potentiam.
quod
demonſtrare oportebat.
6 Primi Archim. de æquep.Ex 7 quinti.
Hinc facilè oſtendi poteſt, fulcimentum quò
ponderi fuerit propius, minorem ad idem pon­
dus ſuſtinendum requiri potentiam.
Iiſdem poſi­
tis, ſit fulcimen
tum in F ipſi A
propius, quàm
C; fiatq; vt BF
ad FA, ita pon
dus D ad aliud
84[Figure 84]
G, quod ſi appendatur in B, pondera DG ex fulcimento E
æqueponderabunt.
quoniam autem BF maior eſt BC, & CA
maior AC; maior erit proportio BF ad FA, quàm BC ad CA:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index