DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 288 > >|
43æqualis ſpatio ponderis D moti. ſpatium enim motus ponderis
D ſemper æquale eſt ſpatio motus puncti B, cùm in B ſit appen
ſum: ſpatium ergo potentiæ motæ ad ſpatium moti ponderis eſt,
vt CA ad CB; hoc eſt vt diſtantia à fulcimento ad potentiam
ad diſtantiam ab eodem ad ponderis ſuſpenſionem.
quod demon
ſtrare oportebat.
15 Primi.Ex 26 tertii.16 Quinti.23 Octaui Pappi.11 Quinti.
Sit autem vectis AB, cu­
ius fulcimentum B; potentia­
〈qué〉 mouens in A; & pondus
in C.
dico ſpatium potentiæ
translatæ ad ſpatium transla
ti ponderis ita eſſe, vt BA ad
BC.
Moueatur vectis, & vt
pondus sursum attollatur, ne­
ceſſe eſt puncta C A ſurſum
moueri.
Moueatur igitur A
ſurſum vſq; ad D; ſitq; ve­
ctis motus BD.
eodemq;
modo (vt prius dictum eſt)
oſtendemus puncta CA cir­
culorum circumferentias de­
92[Figure 92]
ſcribere, quorum ſemidiametri ſunt BA BC.
ſimiliterq; oſtendemus
ita eſſe AD ad CE, vt ſemidiameter AB ad ſemidiametrum BC.
Eademq; ratione, ſi potentia eſſet in C, & pondus in A,
oſtendetur ita eſſe CE ad AD, vt BC ad BA; hoc eſt diſtan
tia à fulcimento ad potentiam ad diſtantiam ab eodem ad ponde
ris ſuſpenſionem.
quod oportebat demonſtrare.
COROLLARIVM.
Ex his manifeſtum eſt maiorem habere pro­
portionem ſpatium potentiæ mouentis ad ſpa­
tium ponderis moti, quàm pondus ad eandem
potentiam.
Spatium enim potentiæ ad ſpatium ponderis eandem habet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index