DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 288 > >|
1
Si verò idem circulus AFBG,
cuius centrum ſit R, propius fuerit
mundi centro S; circulum〈qué〉 à pun­
cto S ducatur contingens ST; punctum
T (vbi grauius eſt pondus) magis
à puncto A diſtabit, quàm punctum
O. ducantur enim à punctis OT ipſi
CS perpendiculares OMTN; conne
ctanturq; RT; ſitq; centrum R in li­
nea CS; lineaq; ARB ipſi ACB æqui
diſtans.
Quoniam igitur triangula COS
RTS ſunt rectangula; erit SC ad CO,
vt CO ad CM.
ſimiliter SR ad RT,
vt RT ad RN.
cùm itaq; ſit RT ip­
ſi CO æqualis, & SC ipſa SR maior:
maiorem habebit proportionem SC
ad CO, quàm SR ad RT.
quare ma
iorem quoq; proportionem habebit
CO ad CM, quàm RT ad RN.
mi
nor ergo erit CM, quàm RN.
ſecetur
igitur RN in P, ita vt RP ſit ipſi
23[Figure 23]
CM æqualis; & à puncto P ipſis MONT æquidiſtans ducatur
PQ, quæ circumferentiam AT ſecet in Q: deniq; connectatur
RQ.
quoniam enim duæ CO CM duabus RQRP ſunt æqua
les, & angulus CMO angulo RPQ eſt æqualis; erit & angu­
lus MCO angulo PRQ æqualis.
angulus autem MCA rectus
recto PRA eſt æqualis; ergo reliquus OCA reliquo QRA
æqualis, & circumferentia OA circumferentiæ QA æqualis quo­
que erit.
punctum idcirco T, quia magis à puncto A diſtat,
quàm Q; magis quoq; à puncto A diſtabit, quàm punctum O.
ſimiliter oſtendetur, quò propius fuerit circulus mundi centro, eun­
dem magis diſtare.
atq; ita vt prius demonſtrabitur pondus in cir
cumferentia TAF centro R inniti, in circumferentia verò TG
à linea detineri; atq; in puncto T grauius eſſe.
Ex 11 Tertii.Ex 18 Tertii.Cor. 8 ſextiEx 8 quintiEx 10 quinti.7 Sexti.26 Tertii.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index