DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 288 > >|
1teri Ek æquale. cùm
autem angulus DCA
ſit angulo ECB æqua­
lis: erit quoq; circum­
ferentia DA circumferen­
tiæ BE æqualis.
dum
itaq; pondus in D de­
ſcendit per circumfe­
rentiam DA, pondus
in E per circumferen­
tiam EB ipſi DA æ­
qualem aſcendit.
& de­
ſcenſus ponderis in D de
directo (more ipſorum)
35[Figure 35]
capiet DH; aſcenſus verò ponderis in E de directo capiet Ek ip
ſi DH æqualem: erit itaq; deſcenſus ponderis in D aſcenſui pon
deris in E æqualis, & qualis erit propenſio vnius ad motum deor
sum, talis etiam erit reſiſtentia alterius ad motum ſurſum.
re­
ſiſtentia ſcilicet violentiæ ponderis in E in aſcenſu naturali po­
tentiæ ponderis in D in deſcenſu contrà nitendo apponitur; cùm
ſit ipſi æqualis.
quò enim pondus in D naturali potentia deor
ſum velocius deſcendit, eò tardius pondus in E violenter aſcendit.

quare neutrum ipſorum alteri præponderabit, cùm ab æquali non
proueniat actio.
Non igitur pondus in D pondus in E ſurſum
mouebit.
ſi enim moueret; neceſſe eſſet, pondus in D maiorem
habere virtutem deſcendendo, quàm pondus in E aſcendendo;
ſed hæc ſunt æqualia: ergo pondera manebunt.
& grauitas pon­
deris in D grauitati ponderis in E æqualis erit.
Præterea quoniam
ſupponunt, quò pondus à linea directionis FG magis diſtat, eò
grauius eſſe: Idcirco ductis quoq; à punctis DE ipſi FG perpen
dicularibus DO EI; ſimili modo demonſtrabitur, triangulum
CDO triangulo CEI æqualem eſſe: & lineam DO ipſi EI æqua
lem.
tam igitur diſtat à linea FG pondus in D, quàm pondus in
E.
ex ipſorum igitur rationibus, atq; ſuppoſitionibus, pondera
in DE æquè grauia erunt.
Amplius quid prohibet, quin libram
DE ex neceſsitate in FG moueri ſimili ratione oſtendatur?
Pri­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index