DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 288 > >|
1Deſcenſus igitur, & aſcen­
ſus ponderum in EF ma­
gis, minuſuè obliquus di­
cetur ſecundùm acceſſum,
& receſſum iuxta lineas Ek
FL deſignatum.
Quoniamau­
tem
duo latera AD DC duo
bus lateribus BD DE ſunt
æqualia; anguliq; ad D ſunt
recti; erit latus AC lateri
CB æquale.
& cùm pun­
ctum C ſit immobile; dum
puncta AB mouentur, cir
culi circumferentiam deſcri
bent, cuius ſemidiameter
erit AC.
quare centro C,
circulus deſcribatur AEBF.
puncta AB EF in circuli
circumferentia erunt.
ſed
cùm EF ſit ipſi AB æqua
lis; erit circumferentia
EAF circumferentiæ AFB
æqualis.
quare dempta
44[Figure 44]
communi AF, erit circumferentia EA circumferentiæ FB æqua
lis.
Quoniam autem mixtus angulus CEA eſt æqualis mixto
CFB; & HFB ipſo CFB eſt maior; angulus verò HEA ipſo
CEA minor; erit angulus HFB angulo HEA maior.
à quibus
ſi auferantur anguli HFG HEk æquales; erit angulus GFB an
gulo kEA maior.
ergo deſcenſus ponderis in E minus obliquus
erit aſcenſu ponderis in F.
& quamquam pondus in E deſcen
dendo, & pondus in F aſcendendo per circumferentias mouean
tur æquales; quia tamen pondus in E ex hoc loco rectius deſcen
dit, quàm pondus in F aſcendit: idcirco naturalis potentia pon
deris in E reſiſtentiam violentiæ ponderis F ſuperabit.
quare
maiorem grauitatem habebit pondus in E, quàm pondus in F.

ergo pondus in E deorſum, pondus verò in F ſurſum mouebitur:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index