DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
80rum fulcimenta erunt in extremitatibus vectium.
Iiſdem poſitis, ſpatium potentiæ duplum eſt
ſpatii ponderis.
Sit motum centrum K vſq; ad centrum R; & orbiculus ſit FTG.
deinde per centrum R ducatur GF ipſi EC æquidiſtans: tangent
funes EH CB orbiculum in GF punctis.
fiat deniq; RQ æqua
lis KS.
dum igitur k erit in R; pondus A, ſcilicet punctum S erit
in q.
& dum centrum orbiculi eſt in R, ſit potentia in O mota
in P.
& quoniam funis BCDEHMNO eſt æqualis funi BFT
GHMNP; eſt enim idem funis; & FTG æqualis eſt CDE; dem
ptis igitur communibus BF, & GHMNO, erit reliquus OP ip
ſis FCEG ſimul ſumptis æqualis: & per conſequens duplus kR,
& QS & cùm OP ſit ſpatium potentiæ motæ, & SQ ſpatium pon
deris moti; erit ſpatium potentiæ duplum ſpatii ponderis.
quod
erat oſtendendum.
Præterea potentia idem pondus in æquali
tempore per dimidium ſpatium mouebit fune
circa duos orbiculos reuoluto, quorum vnus
ſit trochleæ ſuperioris, alter verò ſit trochleæ
ponderi alligatæ; quàm ſine trochleis: dummo­
do ipſius potentiæ lationes ſint æqualiter ve­
loces.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index