DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
75re ſuſtineatur potentia, quàm ſit ipſum pondus;
quod quidem trochleæ ſuperioris orbiculi non
efficiunt.
Nouiſſe tamen oportet, quòd (vt fieri ſolet) inferioris tro
chleæ orbiculus, cuius centrum N, minor eſſe debet eo, cuius cen
trum C; hic autem minor adhuc eo, cuius centrum B; ac deniq;
ſi plures fuerint orbiculi in trochlea inferiori ponderi alligata, ſem
per cæteris maior eſſe debet, qui annexo ponderi eſt propinquior.

oppoſito autem modo diſponendi ſunt in trochlea ſuperiori.
quod
fieri conſueuit, ne funes inuicem complicentur; nam quantùm
ad orbiculos attinet, ſiue magni fuerint, ſiue parui, nihil refert;
cùm ſemper idem ſequatur.
Præterea notandum eſt, quod etiam ex dictis facilè patet, ſi
funis, ſiue religetur in R trochleæ inferiori, ſiue in S, maximam
indè oriri differentiam inter potentiam, & pondus: nam ſi relige
tur in S, erit potentia in G ponderis ſubſexcupla.
ſi verò in R,
ſubſeptupla.
quod trochleæ ſuperiori non contingit, quia ſiue
religetur funis (vt in præcedenti figura) in T, ſiue in O; ſem
per potentia in G ſubſexcupla erit ipſius ponderis.
Poſt hæc conſiderandum eſt, quonam modo vis moueat pon
dus; necnon potentiæ mouentis, ponderiſq; moti ſpatium, atque
tempus.
PROPOSITIO X.
Si funis orbiculo trochleæ ſurſum appenſæ
fuerit circumuolutus, cuius altero extremo ſit al
ligatum pondus; alteri autem mouens collocata
ſit potentia: mouebit hæc vecte horizonti ſem­
per æquidiſtante.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index