DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
1
Sit pondus A, cui alligata ſit trochlea
orbiculum habens, cuius centrum B;
religetur funis in C, qui circa orbiculum
reuoluatur, funiſq; perueniat in D: erit
potentia in D ſuſtinens pondus A ſub­
dupla ponderis A.
deinde funis in D
alteri trochleæ religetur, & circa huius
trochleæ orbiculum alius reuoluatur fu
nis, qui religetur in E, & perueniat in
F; erit potentia in F ſubdupla eius,
quod ſuſtinet potentia in D: eſt enim ac ſi
D dimidium ponderis A ſuſtineret ſi
ne trochlea; quare potentia in F ſubqua­
drupla erit ponderis A.
& ſi adhuc fu
nis in F alteri trochleæ religetur, &
per eius orbiculum circumuoluatur a­
lius funis, qui religetur in G, & per
ueniat in H; erit potentia in H ſub
dupla potentiæ in F.
ergo potentia in
H ſuboctupla erit ponderis A.
& ſic
in infinitum ſemper ſubduplam poten
tiam præcedentis potentiæ inueniemus. 198[Figure 198]
Et ſi in H ſit potentia mouens, erit
ſpatium potentiæ ſpatii ponderis octu
plum.
ſpatium enim D duplum eſt ſpa
tii ponderis A, & ſpatium F ſpatii D
duplum; erit ſpatium F ſpatii ponde
ris A quadruplum.
ſimiliter quoniam
ſpatium potentiæ in H duplum eſt ſpatii
F, erit ſpatium potentiæ in H ſpatii
ponderis A octuplum.
2 Huius.2 Huius.11 Huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index