DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 288 > >|
1
Rationes tamen af
ferunt
, quibus demon
ſtrare
nituntur, libram
DE
in AB horizon­
ti
æquidiſtantem ex
neceſsitate
redire.
Pri­
mum
quidem oſten­
dunt
, idem pondus
grauius
eſſe in A,
quàm
in alio ſitu, quem
æqualitatis
ſitum no­
minant
, cum linea
AB
ſit horizonti æ­
17[Figure 17]
quidiſtans
.
deinde quò propius eſt ipſi A, quouis alio remotiori
grauius
eſſe.
Vt pondus in A grauius eſſe, quàm in D; & in D,
quàm
in L. ſimiliter in A grauius, quam in N; & in N grauius,
quàm
in M.
Vnum tantùm conſiderando pondus in altero libræ
brachio ſurſum deorſumq; moto.
Quia (inquiunt) poſita trutina
in
CF, pondus in A longius eſt à trutina, quàm in D: & in D
longius
, quàm in L.
ductis enim DO LP ipſi CF perpendicula­
ribus, linea AC maior eſt, quàm DO, & DO ipſa LP.
quod
idem euenit in punctis NM.
deinde ex quo loco (aiunt) pon
dus
velocius mouetur, ibi grauius eſt; velocius autem ex A, quàm
ab
alio ſitu mouetur; ergo in A grauius eſt.
ſimili modo, quò
propius
eſt ipſi A, velocius quoque mouetur; ergo in D gra­
uius erit, quàm in L.
Altera deinde cauſa, quam ex rectiori, & obli
quiori motu deducunt, eſt; quò pondus in arcubus æqualibus re­
ctius
deſcendit, grauius eſſe videtur; cum pondus liberum, atq;
ſolutum ſuaptè natura rectè moueatur; ſed in A rectius deſcen
dit
; ergo in A grauius erit.
hocq; oſtendunt accipiendo arcum
AN
arcui LD æqualem; à punctiſq; NL lineæ FG (quam
etiam
directionis vocant) æquidiſtantes ducantur NRLQ, quæ
lineas
AB DO ſecent in QR; & à puncto N ipſi FG perpen
dicularis
ducatur NT.
rectèq; demonſtrant LQ ipſi PO æqua
lem
eſſe, & NR ipſi CT; lineamq; NR ipſa LQ maiorem eſſe.

Quoniam
autem deſcenſu; ponderis ex A vſq; ad N per circum­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index