DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 288 > >|
25
Sit deinde libra AB,
cuius centrum C ſit infra li
bram; ſintq; in AB pon
dera æqualia; libraq; ſit
mota in EF.
Dico maio­
rem habere grauitatem
pondus in F, quàm pondus
in E.
atq; ideo libram EF
deorſum ex parte F moue­
ri.
Producatur DC ex
vtraq; parte vſq; ad mun­
di centrum S, & vſq; ad
O, lineaq; HS ducatur,
cui à punctis EF æquidi­
ſtantes ducantur GEk FL;
connectanturq; CE CF:
atq; centro C, ſpatioq; CE
circulus deſcribatur AEO
BF.
ſimiliter demonſtra­
bitur puncta ABEF in
circuli circumferentia eſſe;
deſcenſumq; libræ EF vná
cum ponderibus rectum ſe
cundùm lineam HS fieri;
ponderumq; in EF ſecun
47[Figure 47]dùm
lineas GK FL ipſi HS æquidiſtantes.
Quoniam autem an
gulus CFP æqualis eſt angulo CEO: erit angulus HFP angulo
HEO maior.
angulus verò HFL æqualis eſt angulo HEG. à
quibus igitur ſi demantur anguli HFP HEO, erit angulus
LFP angulo GEO minor.
quare deſcenſus ponderis in F rectior
erit aſcenſu ponderis in E.
ergo naturalis potentia ponderis in
F reſiſtentiam violentiæ ponderis in E ſuperabit.
& ideo ma­
iorem habebit grauitatem pondus in F, quàm pondus in E.

Pondus igitur in F deorſum, pondus verò in E ſurſum mo­
uebitur.
29 Primi.
Ariſtotelis quoq; ratio hic perſpicua erit. ſit enim punctum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index