DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber
page |< < of 288 > >|
1ramq; mouebo. quod tamen non modò nos
vecte tantùm fieri potuiſſe in præſenti libro doce
mus; verùm etiam, & omnis antiquitas (quod
multis fortaſſè mirabile videbitur) id penitus
credidiſſe mihi videtur; quæ Neptuno tri­
dentem tanquam vectem attribuit; cuius ope
terræ concuſſor vbiq; nuncupatur à poetis.
ad
quod etiam aſpiciens celeberrimus noſter poeta
Neptunum inducit iſta machina ſyrtes, quò ma­
gis apparerent Troianis, ſubleuantem.
“Leuat ipſe tridenti
& vaſtas aperit ſyrtes.”
Mechanici præterea fuerunt Heron, Cteſibius,
& Pappus, qui licet ad mechanicæ apicem, perin­
de atq; Archimedes, euecti fortaſſè minimè ſint;
mechanicam tamen facultatem egregiè percal­
luerunt; taleſq; fuerunt, & præſertim Pappus, vt
eum me ducem ſequentem nemo (vt opinor) cul
pauerit.
quod & propterea libentius feci, quòd
nè latum quidem vnguem ab Archimedeis prin­
cipijs Pappus recedat.
ego enim in hac præſertim
facultate Archimedis veſtigijs hærere ſemper vo
lui: & licet eius lucubrationes ad mechanicam per­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index