DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber
page |< < of 288 > >|
21tio prætereundum eſſet, quàm verbumvllum in eius confutatione ſumen
dum; cùm ſit prorſus voluntarium.
neceſsitas enim cur pondus
in D ex maiore angulo ſit grauius; curq; maior angulus maioris
ſit cauſa grauitatis; nuſquam apparet.
ſi autem comparentur in­
uicem anguli, cùm angulus GCD ſit æqualis angulo FCE; ſi angu
lus GCD eſt cauſa grauitatis; quare angulus FCE ſimiliter gra­
uitatis non eſt cauſa?
Huius autem rei eam in medium rationem
afferre videntur, quoniam CG eſt meta, & CF trutina.
ſi (inquiunt)
CG eſſet trutina, & CF meta, tunc angulus FCE grauitatis eſſet
cauſa; non autem DCG ipſi æqualis.
quæ quidem ratio imma­
ginaria prorſus, ac voluntaria eſſe videtur.
quid enim refert, ſiue tru
tina ſit in CF, ſiue in CG, cùm libra DE in eodem ſemper pun­
cto C ſuſtineatur?
Vt autem eorum deceptio clarius appa­
reat.
33 Prmi.29 Primi.29 Primi.
Sit eadem libra AB, cu­
ius medium C.
ſit deinde
tota FG trutina.
eaq; im
mobilis exiſtat; quæ libram
AB in puncto C ſuſtineat.

moueaturq; libra in DE.
&
quoniam trutina eſt, & ſu­
pra, & infra libram, quis
nam angulus erit cauſa gra­
uitatis, cùm libra DE in
39[Figure 39]
eodem
ſemper puncto ſuſtineatur?
dicent forſan, ſi trutina à potentia
in F ſuſtiteneatur, tunc CG erit tanquam meta, & angulus
DCG grauitatis erit cauſa.
ſi verò ſuſtineatur in G, tunc FCE
erit cauſa grauitatis, CF verò tanquam meta erit.
cuius quidem
rei nulla videtur eſſe cauſa, niſi immaginaria.
meta enim (quod
aiunt) nullam prorſus vim attractiuam, quandoq; ex maioris an­
guli parte, quandoq; ex parte minoris habere videtur.
Verùm à dua
bus potentiis ſuſtineatur trutina, in F ſcilicet, & in G, quod præ ne
ceſsitate fieri poteſt, veluti ſi potentia in F ſit adeò debilis, vt ex ſe
ipſa medietatem tantùm ponderis ſuſtinere quæat: ſitq; potentia in
G ipſi potentiæ in F æqualis, vtræq; autem ſimul libram vná cum pon
deribus ſuſtineant.
tunc quis nam angulus erit cauſa grauitatis? non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index