DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 288 > >|
1da, niſi fortè velimus tam nobilis diſciplinæ con
templationem quidem ocioſam laudare; fructum
verò, & vſum, artiſq; finem improbare.
ſed præ
omnibus mathematicis vnus Archimedes ore
laudandus eſt pleniore, quem voluit Deus in me­
chanicis velut ideam ſingularem eſſe, quam om­
nes earum ſtudioſi ad imitandum ſibi propone­
rent.
is enim Cœleſtem globum exiguo admo­
dum, fragili què vitreo orbe concluſum ita efin­
xit, ſimulatis aſtris viuum naturæ opus, ac iura
poli motibus certis adeò præ ſe ferentibus; vt
æmula naturæ manus tale de ſe encomium ſit
promerita: ſic manus naturam, vt natura ma­
num ipſa immitata putetur.
is poliſpaſtu manu
leua, & ſola, quinquies millenum modiorum
pondus attraxit.
nauem in ſiccum litus eductam,
ac grauius oneratam ſolus machinis ſuis ad ſe
perindè pertraxit, ac ſi in mari remis, veliſuè
impulſa moueretur, quam & poſtea in litore (quod
omnes Siciliæ vires non potuerunt) in mare de­
duxit.
ab iſto etiam ea extiterunt bellica tor­
menta, quibus Syracuſæ aduerſus Marcellum
ita defenſæ ſunt, vt paſſim eorum machinator
Briareus, & centimanus à Romanis appellare­
tur.
demum hac arte confiſus eò proceſſit au­
daciæ, vt eam vocem naturæ legibus adeò re­
pugnantem protulerit.
Da mihi, vbi ſiſtam, ter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index