DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 288 > >|
1minor eſſet. quod etiam patet; quia ſi
lineæ CL, & LS in vnam coinciderent
lineam, quod euenit in FCS; tunc linea
CF totum ſuſtineret pondus in F, im­
mobilemq; redderet: neq; vllam pror­
ſus grauitatem in circumferentia circu­
li haberet.
Idem ergo pondus propter
ſituum diuerſitatem grauius, leuiuſq; erit.

non autem quia ratione ſitus interdum
maiorem re vera acquirat grauitatem,
interdum verò amittat, cùm eiuſdem ſit
ſemper grauitatis, vbicunque reperiatur;
ſed quia magis, minuſuè in circumferen­
tia grauitat, vt in D magis ſupra circum
ferentiam DA grauitat, quàm in L ſupra
circumferentiam LD.
hoc eſt, ſi pon
dus à circumferentiis, rectiſq; lineis ſu
ſtineatur; circumferentia AD magis ſu
ſtinebit pondus in D, quàm circumfe
rentia DL pondere exiſtente in L. mi
nus enim coadiuuat CD, quàm CL.

Præterea quando pondus eſt in L, ſi eſ­
20[Figure 20]
ſet omnino liberum, penituſq; ſolutum, deorſum per LS moueretur;
niſi à linea CL prohiberetur, quæ pondus in L vltra lineam LS per
circumferentiam LD moueri cogit; ipſumq; quodammodo impellit,
impellendoq; pondus partim ſuſtentabit.
niſi enim ſuſtineret, ipſiq;
reniteretur, deorſum per lineam LS moueretur, non autem per
circumferentiam LD.
ſimiliter CD ponderi in D renititur, cùm
illud per circumferentiam DA moueri cogat.
eodemq; modo
exiſtente pondere in A, linea CA pondus vltra lineam AS per
circumferentiam AO moueri compellet.
eſt enim angulus CAS
acutus; cùm angulus ACS ſit rectus.
lineæ igitur CA CD ali
qua ex parte, non tamen ex æquo ponderi renituntur.
& quotieſ
cunque angulus in circumferentia circuli à lineis à centro
mundi S, & centro C prodeuntibus, fuerit acutus; idem eue­
nire ſimiliter oſtendemus.
Quoniam autem mixtus angulus CLD

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index