DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 288 > >|
27
Sit enim libra AB
horizonti æquidiſtans,
cuius centrum E ſit
infra libram.
quia ve
rò Ariſtoteles libram,
ſicuti actu eſt, conſide
rat; ideò neceſſe eſt
trutinam, vel aliquid
aliud infra centrum E
collocare, vt EF
(quod quidem truti­
na erit) ita vt centrum
E ſuſtineat.
ſitq; per­
51[Figure 51]
pendiculum ECD.
& vt libra AB ab hoc moueatur ſitu; dicit
Ariſtoteles, ponatur pondus in B, quod cùm ſit graue, libram ex
parte B deorſum mouebit; putá in G.
ita vt propter impedimen
tum deorſum amplius moueri non poterit.
non enim dicit Ari
ſtoteles, moueatur libra ex parte B deorſum, quouſq; libuerit; dein
de relinquatur, vt nos diximus: ſed præcipit, vt in ipſo B po­
natur pondus, quod ex ipſius natura deorſum ſemper mouebi­
tur; donec libra trutinæ, ſiue alicui alii adhæreat.
& quando B erit
in G, erit libra in GH; in quo ſitu, ablato pondere, manebit:
cùm maior pars libræ à perpendiculo ſit verſus G, quæ eſt DG,
quàm DH.
nec deorſum amplius mouebitur; nam libra, vel
trutinæ, vel alteri cuipiam, quod centrum libræ ſuſtineat, incum
bet.
ſi enim huic non adhæreret, libra ex parte G deorſum ex
ipſius ſententia moueretur; cùm id, quod plus eſt, ſcilicet DG,
deorſum ferri ſit neceſſe.
Cæterum quis adhuc dicere poterit, ſi paruum imponatur pon
dus in B, mouebitur quidem libra deorſum, non autem vſq; ad
G.
in quò ſitu ſecundùm Ariſtotelem, ablato pondere, mane­
re deberet.
quod experimento patet; cùm in vna tantùm libræ
extremitate, impoſito onere, hocq; vel maiore, vel minore, libra
plus, minuſuè inclinetur.
Quod eſt quidem veriſſimum, centro ſupra
libram, non autem infra, neq; in ipſa libra collocato.
Vt exempli
gratia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index