DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 288 > >|
39& ideo maior quoq; erit proportio ponderis D ad pondus G,
quàm idem D ad E: pondus igitur G minus erit pondere E. cùm
autem potentia in B ipſi G æqualis ponderi D æqueponderet, mi­
nor potentia, quàm ea, quæ ponderi E eſt æqualis, pondus D ſu
ſtinebit; exiſtente vecte AB, eius verò fulcimento vbi F, quàm ſi
fuerit vbi C. ſimiliter quoq; oſtendetur, quò propius erit fulci­
mentum ponderi D, adhuc ſemper minorem requiri potentiam
ad ſuſtinendum pondus D.
Ex eadem Sexta.Lemma.10 Quinti.
COROLLARIVM.
Vnde palàm colligere licet, exiſtente AF ipſa
FB minore, minorem quoq; requiri potentiam
in ipſo B pondere D ſuſtinendo.
æquali verò
æqualem.
maiore verò maiorem.
PROPOSITIO II.
Alio modo vecte vti poſsumus.
Sit vectis AB, cuius
fulcimentum ſit B, &
pondus C vtcunq; in
D inter AB appen­
ſum; ſitq; potentia in
A ſuſtinens pondus C.

Dico vt BD ad BA,
85[Figure 85]
ita eſſe potentiam in A ad pondus C.
appendatur in A pondus
E æquale ipſi C; & vt AB ad BD, ita fiat pondus E ad aliud F.
& quoniam pondera CE ſunt inter ſe ſe æqualia, erit pondus C
ad pondus F, vt AB ad BD.
appendatur quoq; pondus F in A.
& quoniam pondus E ad pondus F eſt, vt grauitas ipſius E ad gra­
uitatem ipſius F; & pondus E ad F eſt, vt AB ad BD; vt igitur
grauitas ponderis E ad grauitatem ponderis F, ita eſt AB ab BD.
vt autem AB ad BD, ita eſt grauitas ponderis E ad grauitatem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index