DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 288 > >|
1lud, dùm libra mouetur, proprium mutare ſitum.
2 Huius.3 Huius.
Quòd autem Ariſtoteles duas tantùm quæſtiones propo­
ſuerit, cur ſcilicet trutina ſuperius exiſtente, ſi libra non ſit
horizonti æquidiſtans in æquilibrium, hoc eſt horizonti æqui
diſtans redit: ſi autem trutina deorſum fuerit conſtituta, non
redit; ſed adhuc ſecundùm partem depreſſam mouetur: verum
quidem eſt.
non tamen eius demonſtrationes maiori, & mino
ri angulo, poſitioni〈qué〉 trutinæ (vt ipſi dicunt) innituntur.
In
hoc enim mentem philoſophi aſignantis rationem diuerſitatis
motuum libræ minimè attingunt.
tantùm enim abeſt philoſo­
phum has diuerſitates in angulos referre, vt potius in cauſa eſſe
dicat magnitudinis alterius brachii libræ exceſſum à perpendiculo,
modò ex vna, modò ex altera parte contingentem.
Vt trutina ſuperius in
CF exiſtente, perpendicu
lum erit FCG, quod ſe­
cundùm ipſum in centrum
mundi ſemper vergit;
quod quidem libram mo­
tam in DE in partes di­
uidit inæquales; & maior
pars eſt verſus D: id au­
tem, quod plus eſt, deor
ſum fertur; ergo ex par­
te D deorſum libra moue
bitur, donec in AB re­
deat.
ſi verò trutina ſit
42[Figure 42]
in CG deorſum, erit GCF perpendiculum, quod libram DE
in partes inæquales ſimiliter diuidit: maior autem pars erit verſus
E; quare ex parte E deorſum libra mouebitur.
quod vt rectè in­
telligatur, cùm trutina eſt ſupra libram, libræ quoq; centrum ſu­
pra libram eſſe intelligendum eſt; & ſi deorſum, centrum quoque
deorſum: vt infra patebit.
Aliter ipſa Ariſtotelis demonſtratio
nihil concluderet.
exiſtente enim centro in ipſa libra, vt in C; quo­
cunq; modo moueatur libra, nunquam perpendiculum FG libram,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index