DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 288 > >|
1alteri, quod centrum C ſu­
ſtineat, occurrere; ibiq; ad­
hærere.
ex hoc ſequitur, pon
dus in B vltra lineam Dk
ſemper moueri; ac circuli
quarta maiorem ſemper cir
cumferentiam deſcribere: eſt
enim angulus FCE ſemper
obtuſus, cùm angulus DCF
ſemper ſit acutus.
quò au­
55[Figure 55]
tem pondus in B fuerit leuius, maiorem tamen adhuc circumfe­
rentiam deſcribet.
nam quò pondus in G leuius fuerit, eò ma­
gis pondus in G eleuabitur; libraq; GH ad ſitum horizonti æqui
diſtantem propius accedet.
quæ omnia ex iis, quæ ſupra dixi­
mus, manifeſta ſunt.
His demonſtratis. Manifeſtum eſt, centrum libræ cauſam eſſe
diuerſitatis effectuum in libra.
atq; patet omnes Archimedis de
æqueponderantibus propoſitiones ad hoc pertinentes in omni ſitu
veras eſſe.
hoc eſt ſiue libra ſit horizonti æquidiſtans, ſiue non:
dummodo centrum libræ in ipſa ſit libra; quemadmodum ipſe
conſiderat.
& quamquam libra brachia habeat inæqualia, idem eue
niet; eodemq; proſus modo oſtendetur, centrum libræ diuerſimo
dè collocatum varios producere effectus.
Sit enim libra AB hori­
zonti æquidiſtans; & in AB
ſint pondera inæqualia, quo
rum grauitatis centrum ſit
C: ſuſpendaturq; libra in
eodem puncto C.
& mo­
ueatur libra in DE.
mani
feſtum eſt libram non ſo­
lum in DE, ſed in quouis
alio ſitu manere. 56[Figure 56]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index