Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < (19) of 361 > >|
3319SECTIO SECUNDA. aqua enim aſcendit ſupra libellam in tubo ſtrictiori, cujus altera extre-
mitas
aquæ ſubmergitur;
Mercurius vero libellam non attingit. Hæc vero
cum
aliquando attente perpenderem, in eandem præter propter incidi cau-
ſam
, quam olim Patruus meus Jacobus Bernoulli, beate defunctus
dederat
in tractatu ſuo de gravitate ætheris, nempe aquam in tubo ſtrictiori
ideo
ultra libellam aſcendere, quod numerus particularum aëreo-ætherea-
rum
in baſi columnæ, quæ aquæ in tubo ſupereminet, minor ſit nume-
ro
particularum in ſimili baſi extra tubum;
hoc vero intelligitur ex eo,
quod
poſitis juxta ſe globulis in tabula horizontali, ſi circino cirulus fiat,
globulorum
aliquot neceſſario excludantur, quia dividi nequeunt:
Sunt ve-
ro
preſſiones columnarum aëreo- ætherearum (quarum baſis altera eſt in
tubo
, altera extra tubum) ut baſes, id eſt, ut numeri globulorum in baſi-
bus
:
unde ſi numerus globulorum in prima baſi ſit = a, in altera = a + b,
preſſio
columnæ prioris = g, erit preſſio alterius columnæ = {a + b/a}g, hinc dif-
ferentia
preſſionum = {b/a}g, cui æquari debet altitudo aquæ ſupra libellam.
Hæc ut rectius intelligantur, conſiderandum erit eſſe g proportionalem qua-
drato
diametri, quæ reſpondet ſuperficiei fluidi tubo incluſi, &
eidem
quadrato
ob extremam globulorum parvitatem proportionalem quoque eſſe a,
ſic
ut ratio g ad a cenſenda ſit conſtans, atque proin altitudo aquæ ſupra li-
bellam
proportionem ſequi debeat ipſius b;
eſt vero, quod per ſe patet,
b
ut peripheria ſuperficiei fluidi tubo incluſi, erit igitur altitudo ſupra libel-
lam
, ut eadem illa peripheria, id quod experientia jam diu confirmavit.
Si
porro
nunc diverſa conſideremus fluida, videbimus eo tortuoſiorem atque
proin
majorem eſſe præmemoratam peripheriam, quo majores ſunt fluidi
particulæ
, &
cum à magnitudine hujus peripheriæ pendeat altitudo fluidi
ſupra
libellam, percipimus, cur hæc altitudo in eodem tubo non ſequatur
rationem
gravitatis ſpecificæ inverſam:
ita ſi idem tubulus immergatur ſpi-
ritui
vini &
aquæ, ille minus aſcendit, quam hæc, cum tamen ob mino-
rem
ſuam gravitatem ſpiritus aſcendere deberet magis;
hoc vero indicat, ſi
recte
rem aſſecutus ſum, minores eſſe particulas ſpiritus vini, quam aquæ:

Nunquam
tamen meo judicio aſcenſus ſupra libellam in ullo fluido mutari
poteſt
in deſcenſum, &
omnia fluida ejusdem eſſe hac in re indolis, credi-
derim
, niſi alia quædam cauſa, nondum hactenus conſiderata,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index