Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (2) of 361 > >|
162HYDRODYNAMICÆ quilibrium commune fluidorum ſtagnantium, aut etiam corporum cum flui-
dis, quibus inſident, de quibus Archimedes ſcripſit, intelligebant;
& cum
præterea per ſe pateat, ubi æquilibrium non eſt, motum verſus partem mi-
noris preſſionis fieri, varios luſus, machinaſque hydraulicas hinc excogitare
potuerunt, partim oblectationi, partim publicis commodis egregie inſervi-
entes, qua quidem in re peringenioſos ſe monſtrarunt;
videbant etiam, ſed
quaſi per tranſennam motus illos, qui preſſioni aëris debentur:
Veras autem
rationes accuratasque menſuras in Hydraulicis rebus plane ignorabant, atque
ſic fere in limine ſubſiſtebant.
§. 2. Motui fluidorum determinando inſervit præcipue effluxus aquæ
ex vaſe per foramen valde parvum:
tametſi vero non omnino fugeret Fron-
tinum alioſque, uti aliqui credunt, velocitatem aquarum ex vaſe vel caſtello
effluentium creſcere ab aucta altitudine aquæ ſupra effluxus locum, negari
tamen non poteſt, quin idem Frontinus in computandis aquarum modulis,
ſeu erogandis aquis turpes &
injuſtos commiſerit errores. Benedictus Caſtel-
lius primus de nexu velocitates inter &
altitudines cogitare, falſam autem
legem ſuſpicatus eſt, putans, ambas eandem rationem ſequi.
Poſt hunc de-
@um Torricellius obſervavit, velocitates creſcere in ſubduplicatâ ratione alti-
tudinum, quem ſecuti ſunt omnes;
nec dum vero conveniebant de abſoluta
velocitatis menſura, experimenta tamen inſtituerunt, qua iſtam menſuram
definiri exiſtimarunt, inter quæ potiſſimum allegari ſolet illud, quod a Gulielmino
ſumtum, octieſque repetitum fuit, quamvis id ab aliis experimentis ex illo tempore
factis admodum recedat:
ſolent autem omnia inter ſe differre, quæ ſub diver-
ſis fiunt circumſtantiis, nec ſemper tutum eſt, uti ſuo loco dicemus plu-
ribus, ex quantitate aquæ, definito tempore per definitum lumen effluentis, ju-
dicium ferre de ejuſdem velocitate.
Sic cum ad calculum revocamus expe-
rimentum Gulielminianum, cujus modo mentionem fecimus, concludendum
eſſet ex quantitate aquæ, quæ per lumen datum tempore dato effluxit, ve-
locitatem ejus non majorem fuiſſe illa, quæ debetur quartæ parti altitudinis
ſuperficiei aqueæ ſupra foramen.
Et alia ſunt eodem Auctore experimenta,
quæ recenſentur Lib.
2. prop. 1. menſ. aquarum fluent: vi quorum aqua ef-
fluens velocitate ſua aſcendere poſſit ad duas tertias iſtius altitudinis;
Apud
Mariottum alioſque extant, quæ pro dimidia altitudine faciunt;
qua non ob-
ſtante velocitatum ita æſtimatarum diverſitate, mihi perſuadeo, vix a ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index