Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < of 361 > >|
12
PRÆFATIO.
PRodit tandem in publicum Hydrodynamica noſtra,
ſuperatis omnibus, quæ impreßionem ejus ab octo fere
annis morata ſunt, obſtaculis;
lucem fortaßis haud
aſpectura, ſiad me ſolum omnis iſte labor pertinuiſſet.
Præci-
puas enim huius operis partes auſpiciis, conſiliis, ſubſidiisque
Academiæ Scientiarum Petropolitanæ deberi lubens profiteor.
Anſam libro dedit ipſum ejus inſtitutum, quo primi, qui ad
@am formandam convenerunt, Profeſſores, de argumento
quodam utili &
, quantum fieri poſſet, novo Diatribam con-
ſcribere tenebantur, certe admonebantur.
Theoriam de vi-
ribus &
motibus fluidorum, niſi invita Minerva fuerit
ſuſcepta, argumentum eſſe nec inutile nec tritum, quisque facile
largietur.
Vt autem Lectoris tædium diſcuterem, rerum va-
rietati inprimis operam dedi, præſertim in quinque poſteriorbus
ſectionibus, atque ſpecimina inſerui analytica, phyſica, me-
chanica, cum theoretica tum practica, nonnulla geome-
trica, nautica, aſtronomica &
alia, quorum tamen ex-
poſitionem operis ſuſcepti ratio non tam ferre quam poſtu-
lare viſa fuit.
Quæ feſtinanti exciderunt ſphalmata, æquus
harumque rerum intelligens Lector facile corriget.
Vnicus
hujus ſcripti finis eſt, ut Academiæ inſervirem, cujus
omnes labores eo collimant, ut bonarum literarum incre-
menta &
publica commoda promoveat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index