Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (97) of 361 > >|
11197SECTIO QUINTA. hoc autem punctum f illi, de quo modo diximus, abſtrahendo animum à
natura tubulorum capillarium, ſubſtitues.
Hoc igitur modo recte efficietur affuſio ad normam hypotheſeos no-
ſtræ &
ſic deinceps de hoc motu experimenta ſumi poterunt. Poſt quam
vero ſic prolixe ſatis rem explicuimus, non opus puto monere vas ſuperius
non aliter pertinere ad vas cylindricum inferius, quod ſolum conſideramus,
quam ut cylindrus eo, quo fieri debet, modo plenus ſervetur atque ſic per m
non intelligendam eſſe amplitudinem vaſis ſuperioris ſed amplitudinem orificii
R S, quæ proprie nobis eſt ſuperficies aquæ, cum aquæ ſupra R S tantum de-
bitæ affuſioni in cylindrum inferiorem inſerviant.
Scholion 3.
§. 6. Non debeo hic præterire, quod ſic caſus habeatur qui pertinet
ad hydraulico-ſtaticam, de qua ſcientia quædam monui in Sect.
I. §. 8. cognoſci-
mus nempe nunc quanta velocitate aqua in a præterfluere debeat ut preſſio
ejus in latera tubi præciſe nulla ſit.
Hæc vero dum ſcriberem, jam detexeram
leges hydraulico-ſtaticæ generales, &
non ſine voluptate vidi, quod iſte caſus
ceu corollarium ex theoria plane alia deductus ſimilem acquirat ſolutionem ex
theoria generali.
Sic omnia ubique mutuo cohærent nexu, legitimamque
principiorum applicationem demonſtrant.
Scholion 4.
§. 7. Sequuntur nunc quædam de alio aquæ affundendo modo. Ponatur
cylindrus R H N G pro vaſe quocunque, ſitque is conſtanter plenus conſervan-
dus affuſione laterali:
poterit id fieri injiciendo ſufficientem aquæ quantitatem
per tubulum m a;
quamvis autem id non fiat ſine motu, attamen, quia hic
horizontalis eſt, moxl omnis tollitur, &
per ſe neque promovet fluxum per
cylindrum neque eundem retardat;
ſed eſt alius inſuper modus, quem ſub-
ducto recte calculo eodem recidere intelligimus:
nempe ſi vas E F P Q infini-
te amplum cenſemus, &
ejus fundum aqua continue obtectum intelligimus,
ſed ita, ut aquæ altitudo in vaſe ſuperiori ſit pro infinite parva habenda;
ſubmi-
niſtrabit vas ſuperius aquam tubo ſibi annexo, neque alius inde motus orietur,
quam ab affuſione laterali, ſi modo orificium R S ſemper obtectum maneat;
facile autem fit ut ibi cataracta quædam formetur, ſi orificium L M amplum,
tubusque R S N H longus ſit.
Quod hic alter modus eundem cum priori

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index