Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < of 361 > >|
15 3[Figure 3]
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO PRIMA.
Quæ introitus eſt, variaque continet prænotanda.
§. 1.
DUplex cum ſit Theoria Fluidorum, quarum altera Hydroſtati-
ca, liquorum ſtagnantium preſſiones &
æquilibria varia, altera
Hydraulica, fluidorum motum ſpectans, ſeorſum pertractari a
ſcriptoribus conſueverunt, utramque vero tam arcto nexu in-
ter ſe cohærere perciperem, ut altera alterius ope plurimum
egeat, haud dubitavi eas confundere, quantum id ordo rerum
poſtulare videbatur, ambaſque nomine communi &
generaliori Hydrodynami@
cæ complecti.
Quamvis autem ab antiquiſſimis temporibus fuerit continuo
exculta Theoria fluidorum, incrementa tamen non admodum notabilia ce-
pit;
veterum quidem Mathematicorum cognitio eo terminabatur, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index