Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (96) of 361 > >|
11096HYDRODYNAMICÆ tranſgrediatur altitudinem {mma/mm - nn}. De his igitur caſibus nihil eſt quod di-
camus.
Scholion 2.
§. 5. Quæſtio hic nunc alia occurrit notatu digna; nempe quis eſſe
poſſit modus affuſionis mechanicus, ut vas ſuperius ad debitam durante toto
fluxu altitudinem plenum ſervetur.
Difficile foret iſtud Problema ob incon-
ſtantiam altitudinis quæſitæ, niſi peculiare hic artificium occurreret, quod
nunc tradam.
Nititur autem ſuper eo, quod aqua in ſpatio minimo RSDG nullam
patiatur compreſſionem neque affirmativam neque negativam, quia ex hypo-
theſi communi velocitate movetur cum aqua proxime ſubſtrata, atque ſic nul-
la particula nullam nec propellere nec retinere tentet.
Fiat igitur vas quod dixi utrumque, ſitque tubus cum vaſe ſuperiore
firmatus (neque enim aliter quam demonſtrationis gratia illa poſuimus antea
ſeparata) habeat autem tubus in ſummitate a (Fig.
30.) foraminulum, cui re-
11Fig. 30. ſpondeat tubulus a m, in hunc tubulum immittatur tubus vitreus recurvus
a b c d g, obtectis cera oris m n:
ducatur horizontalis a e noteturque punctum e.
His ſic præparatis, ſic erit faciendum, ut durante toto experimento ſummitas
aquæ conſtanter permaneat in puncto e;
& ad hoc requiri videbis, ut ab initio
ſuperficies aquæ ſit fundo F P proxima, deinde, ut continue elevetur, &
de-
nique ut poſt tempus etſi infinitum nunquam tamen tranſcendat altitudinem
{nna/mm - nn}, facile autem erit aquarum affuſionem ita moderari, ut ſuperficies
à puncto e non admodum divagetur, @ſi modo circumſtantiæ non ſint ita com-
paratæ, ut aquæ ab initio nimis celeriter ſint affundendæ.
Quod ſi autem ſuperficiem in tubulo ſupra e elevatam animadvertis, in-
hibe paullo affuſionem, quod faciendum eſſe alibi demonſtrabo, ſi ſecus fuerit,
largius aquas affunde.
Nihil habet difficultatis iſtud experimenti genus cujuſmodi ſæpe feci,
ſed ne error in experimentum irrepat, examinandus eſt tubi vitrei effectus ca-
pillaris;
hunc effectum invenies, ſi obturato orificio L M, priusque madefa-
cto tubo, cylindrus aqua impleatur uſque ad ſummitatem, atque ſic invenies
ſuperficiem aquæ in tubo pertingere uſque in f, locum nempe altiorem quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index