Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (36) of 361 > >|
5036HYDRODYNAMICÆ. hamus. Sæpe quidem fit, ut principium iſtud non ſine limitatione adhibe-
ri poſſit, quod in ſequentibus oſtendemus, nempe cum particulæ aquæ
motu ſingulæ diverſo ſeruntur, quo fit ut ſingulis momentis aliquid de mo-
tu, vel ſi mavis de aſcenſu potentiali, perdatur.
Sed in præſenti caſu nihil
ſimile accidit, quandoquidem omnes particulæ ſimiliter fere moventur &

præſertim, quando foramen eſt valde parvum, motus particularum inter-
narum fere nullus eſt, nihilque adeo inde detrimenti venire poteſt.
Alterum
autem principium, quo aſſumitur velocitatem cujuslibet particulæ eam eſſe,
quæ reſpondet inverſæ rationi amplitudinum, duplici quidem laborat in-
comniodo, primo nempe, quod motus circa latera vaſis tardior paulo ſit
quam in medio nec proin omnes particulæ eidem amplitudini vaſis reſpon-
dentes, æquali velocitate ferantur, &
ſecundo, quod aqua à fundo non ad-
modum remota motum, quem principium hoc poſtulat, habere non poſ-
ſit:
Utrumque autem nullum ſenſibilem errorem poſt ſe trahit, quando in
hoc problemate ſimplici figura vaſis interna nihil fere ad motum aquæ efflu-
entis attineat;
Ex eadem ratione intelligitur non multum diverſum eſſe poſ-
ſe motum aquæ ſub alia quacunque directione effluentis, quia ſcilicet mo-
tus aquæ internus in ima vaſis parte tantum diverſus fit, hæcque diverſitas
nullius momenti fere eſſe poteſt.
Apparet ergo hypotheſes, quibus calcu-
lus noſtri hujus Problematis innititur, ita convenire cum natura quæſtionis,
ut error inde nullus ſenſibus perceptibilis oriri poſſit.
At vero impedimen-
ta ſupra memorata, attritus, tenacitas fluidi aliaque ſimilia majoris efficaciæ
ſunt, præſertim cum foramen, per quod fluida exiliunt, per quam exi-
guum, aut altitudo aquæ ſupra foramen admodum magna, aut denique
tubus valde gracilis eſt, qua de re experimenta plurima extant apud Mariot-
tum in tract.
de mot. aquarum. Jam vero progredior ad examinandum mo-
tum aquarum ex vaſis Cylindricis per foramina cujuscunque magnitudinis
effluentium.
Vaſa autem compendii & elegantioris ſolutionis cauſa conſi-
derabimus verticaliter poſita.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index