Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (7) of 361 > >|
217SECTIO PRIMA. Ita animadverti, (quod exemplum ob rei momentum ſit inſtar omnium,) fie-
ri
non poſſe, ut preſſio aquæ, per canalem data velocitate fluentis, in ejusdem
latera
definiatur, niſi mutationes iſtæ, quas momentaneas dicam, utcunque ſen-
ſibus
inperceptibiles recte animo intelligantur.
De his ego, ut primus cogi-
tavi
, ita optatiſſimo cum ſucceſſu novam Theoriæ aquarum partem addidi, quæ,
quia
fluidorum tum motum tum preſſionem ſimul reſpicit, hydraulico - ſtatica
aptiſſime
vocari viſa fuit.
Poſt hæc Theoriæ generalis ſpecimina, de vaſis cy-
lindricis
tam ſimplicibus, quam iis, quæ tubis inſtructa ſunt, exhibentur, &

in
his poſterioribus præſertim determinantur mutationes, quæ ab initio fluxus
oriuntur
, dum datus velocitatis gradus attingitur, &
id quidem in hypotheſi
vaſorum
ampliſſimorum;
notandum autem eſt, has mutationes ſenſibiles ad-
modum
eſſe, etiamſi vaſa ſunt infinitæ amplitudinis, poſſeque illas experimen-
tis
demonſtrari, dum aquæ ex vaſe ampliſſimo per foramen ſimplex effluentes
primo
ſtatim temporis puncto totam, quantam poſſunt, velocitatem habent.
Pendent prædictæ mutationes tum a longitudine tum a figura tubi. Denique
etiam
calculi analytici pro varii generis temporibus inveniendis una cum an-
notationibus
phyſicis eo pertinentibus adjiciuntur.
Indicante denique Theo-
ria
, fieri non poſſe, ut aquæ multum ultra ſupremam ſcaturiginis ſuperficiem
aſcendant
, monſtratur ſub fine ſectionis, non pertinere ad hypotheſes noſtras
phænomenon
ſingulare, quod ipſe ſæpius obſervavi, &
pro lubitu imitari poſ-
ſ
um, cujusque mentio injicitur in Hiſt.
Reg. Acad. Sc. Pariſ. ad ann. 1702. ubi
dicitur
, accidere quandoque, ut aquæ in fontibus ſalientibus aſſurgant ad al-
titudinem
triplam, aut quadruplam ejus, quæ reſpondet aquæ ſuperficiei ſupre-
, mox tamen enormem aquæ jactum ad confuetam altitudinem deprimi,
poſteaque
genuina iſtius phænomeni ratio cum veris menſuris ex Theoria no-
ſtra
petitis affertur, modusque indicatur ſaltum inſolitum producendi,
imo
&
ad lubitum augendi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index