Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
51
51 (37)
52
52 (38)
53
53 (39)
54
54 (40)
55
55 (41)
56
56 (42)
57
57 (43)
58
58 (44)
59
59 (45)
60
60 (46)
< >
page |< < (42) of 361 > >|
5642HYDRODYNAMICÆ. z = [{10000/9998} ({999/1000} - ({999/1000})9999) + 4({999/1000})9999] a,
ſive z = {99915/100000}a + {18/100000}a, in poſteriori caſu autem fit z = {99915/100000}a,
ex quo exemplo patet, quam exiguus &
plane inſenſibilis ſit exceſſus prio-
ris altitudinis ſupra alteram, &
quam cito diminuatur jactus ille aqueus,
quandoquidem tota mutatio fiat, dum ſuperficies aquæ per milleſimem par-
tem altitudinis a deſcendit, quod tempus in machinis hydraulicis ſolitis non
poteſt non eſſe admodum breve.
Tum etiam confirmatur, quod ſupra Pa-
ragrapho 17.
dictum fuit, eſſe ſcilicet proxime z = x, quando foramen eſt
vel mediocriter parvum, cum in præſenti caſu, ubi motus à quiete incipit,
differentia inter z &
x ſit tantum quindecim centies milleſimarum partium
ipſius altitudinis a;
quoniam interim paululum major eſt altitudo z quamx,
patet ad majorem altitudinem aſcendere poſſe aquam effluentem, poſtquam
aliquantiſper effluxit aqua, quam eſt altitudo aquæ ſupra foramen.
§. 19. Poſtquam ſic ex Theoria noſtra generali deduximus, quæ mo-
tum fluidorum ex cylindris verticaliter poſitis ſpectant, jam etiam conſi-
derabimus tubos oblique poſitos, qui prælongi eſſe ſolent in fontibus ſali-
entibus.
In his enim id ſingulare eſt, quod acceleratio motus non ita repen-
te fiat, veluti cum Cylindri ſunt verticales atque ſic liceat ſenſibus percipe-
re conſenſum Theoriæ, cum motu aquarum reali.
§. 20. Fingamus canalem utcunque incurvum, ſed tamen Cylindri-
cum, cujus amplitudo habeatrurſus ad amplitudinem foraminis rationem m ad n-
Incipiat motus à quiete, ſitque altitudo verticalis aquæ ſupra foramen ab initio
motus = a;
Effluxerit certa aquæ quantitas, ponaturque altitudo verticalis aquæ
reſiduæ ſupra foramen = x, longitudo canalis, quæ eo ipſo momento plena eſt
= ξ, habeatque tunc aqua interna (cujus ſingulas particulas motu axi canalis pa-
rallelo feri hîc aſſumo) velocitatem, quæ reſpondeat altitudini v;
His ita poſitis,
ſi ſimili ratiocinio utamur quo ſupra, quærendo nimirum incrementum aſcenſus
potentialis dum guttula effluit, uti paragrapho 6.
fecimus, idemque ponen-
do = deſcenſui actuali, obtinetur nunc talis æquatio
ξdv - {mm/nn} vdξ + vdξ = - xdξ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index