Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (4) of 361 > >|
184HYDRODYNAMICÆ
§. 3. Hæc cum ita ſint, facile quiſque ſecum judicabit, quam parum
ſpei ſuperſit, aliquando Leges motuum pro fluidis ad regulas Geometriæ pu-
ræ reductum iri, ſine ulla hypotheſi phyſica, cum vel in ipſo limine effuge-
rint perſpicaciam Viri ingenio præpotentis &
incomparabilis: neque ego cre-
do poſſe ea, quæ in hoc opere expoſiturus ſum, omnem rigorem mathema-
ticum ſubire:
Principia Theoriæ phyſica ſunt & non ſine largitione acceptan-
da ut proxime vera;
admiſſis autem principiis, omnia erunt Geometrica, &
nullis obnoxia reſtrictionibus, neceſſario nexu inter ſe cohærebunt.
Non
poſſum tamen, quam bene ſentire de phyſicis iſtis poſitionibus, in quas forte
incidi, quandoquidem me manuduxerunt ad plurimas novas proprietates,
cum de æquilibrio tum de motu fluidorum detegendas, quæ, niſi me amor
ſuſcepti laboris fallit, aliquando Hydrodynamicam inſigniter promovebunt,
@@ magis excolantur, quam mihi licuit;
ubi monuiſſe conveniet, quando mul-
tis, quicquid novum eſt, ſuſpectum eſſe ſolet, totam me Theoriam animo
concepiſſe, tractatum conſcripſiſſe, pleraque cum amicis privatim commu-
nicaſſe, quædam etiam coram Societate noſtra prælegiſſe, priuſquam ullum
experimentum inſtituerim, ne ex præconceptis menſuris opinione falſa, pro-
xime tamen illis ſatisfaciente, me falli paterer, quandoque etiam Viros per-
ſpicaciſſimos intellectis theorematis aperte faſſos eſſe, ſe ſibi talia perſuadere
non poſſe, nec experimentis confirmatum iri exiſtimare;
hisque omnibus ge-
ſtis, facta demum fuiſſe experimenta coram Amicis, hæcque ita conveniſſe
cum Theoria, quantum ipſe vix ſperare poteram.
Nunc vero redeamus il-
luc, unde divertimus.
§. 4. Poſtquam certi fuerunt Authores de diverſitate velocitatum a mu-
tatis altitudinibus, vaſa conſiderare cœperunt magis compoſita, fiſtuiis nempe
varie inclinatis atque inæqualiter amplis inſtructa.
Harum autem indolem
jam ſuo tempore quodammodo cognovit Frontinus, non ignarus, modulum
augeri a declivitate vel humilitate calicis, id eſt, fiſtulæ ſignatæ, quæ caſtel-
lo, aut aliquando etiam rivo induebatur:
unde etiam calices ad lineam, uti
loquitur, ordinari &
in eadem altitudine poni juſſit. Et hoc quidem reſpe-
ctu injuſte poſtulatur Fronti@@@s a quibusdam, velocitatis nullam habuiſſe ra-
tionem;
ubi vero calculum ponit om@@is aquæ acceptæ, illamque comparat
@um eroganda, non video, quomodo excu@@@ poſſit.
Experientia quoque
@@@ctus fuerat, quod notari meretur, plus debito aq@@@ erogari per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index