Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
31
31 (17)
32
32 (18)
33
33 (19)
34
34 (20)
35
35 (21)
36
36 (22)
37
37 (23)
38
38 (24)
39
39 (25)
40
40 (26)
< >
page |< < (22) of 361 > >|
3622HYDRODYNAMICÆ demum attolletur pondus; erit autem æquilibrium, cum locus contactus
c d ſe habet ad orificium o, ut pondus B ad pondus cylindri aquei altitudi-
nis FR ſuper baſi o inſiſtentis.
Pendet itaque abſoluta elevationis determi-
natio à ſtructura veſicæ, quæ ſi exempli gratia compoſita fuerit ex filamen-
tis perfecte flexibilibus, extenſionemque nullam admittentibus, ſimulque
figuram naturalem habuerit Sphæricam, facile apparet, fore ſpatia conta-
ctus cnd &
gpe æqualia & corrugata, partemque reliquam expanſam,
habituram eſſe formam Zonæ ſphæricæ;
Atque hinc per Geometriam dedu-
citur quantitas elevationis np, quæ nulla erit, quamdiu circulus maximus
veſicæ minorem habuerit rationem ad orificium o illa, quæ eſt inter pon-
dus B &
pondus præfati cylindri aquei, nec prius tota explicabitur veſi-
ca quam altitudo fuerit infinita, id eſt, nunquam.
Si vero fibræ alius ſunt
indolis, aliter ſe res habet, quod multi non ſatis conſiderarunt, quibus de
figura veſicæ inflatæ ſermo fuit, eamque cavernulis muſcularibus in œcono-
mia animali applicare voluerunt, quâ de re nunc paullo fuſius agam.
§. 10. Fuerit vèſica DC (Fig. 6.) eidemque appenſum pondus P, ſi-
11Fig. 6. mulque alligata tubulo DA, cujus rurſus longitudinem compendii ergo in
comparabiliter majorem longitudine DC fingemus.
His poſitis facile qui-
dem quivis perſpicit, repletis veſica &
tubulo fore, ut illa intumeſcat,
pondusque appenſum P elevet:
nemo autem intelliget ſtatum æquilibrii,
figuramque ventricoſam, niſi plane intelligatur ſtructura veſicæ ejusdemque
fibrarum, quæ cum ita ſint, caſus aliquot ſingulares examinabimus, qui
frequentius occurrere poſſunt.
Caſus I.
§. 11. Si veſica compoſita fuerit ex fibris longitudinalibus DpC,
DmC &
c. inſtar meridianorum in punctis D & C, ceu Polis concurren-
tibus æqualibus, perfecte flexibilibus &
uniformibus, quarum ſingu-
læ inter ſe proximæ minimis connectantur fibrillis transverſalibus, hisque ita
laxis, ut minima vel quaſi nulla vi ſufficientem extenſionem admittant.
Sic
quælibet fibra DpC incurvabitur in figuram elaſticæ, totaque veſica formam
aſſumet ſolidi, quod generatur ex revolutione iſtius curvæ circa axem DC.
Si porro altitudo AD eſt infinita, fit elaſtica DpC rectangula & tunc eſt
graſſities maxima veſicæ ad longitudinem axis DC ut 25 ad 11 præter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index