Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
< >
page |< < (34) of 434 > >|
6134CHRISTIANI HUGENII mineret, debet enim prominere neceſſario ut affigi poſſit cla-
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
vula S, quæ ſimul cum eo verſationes faciat.
Eſt autem hic
motus reciprocus, nunc in hanc nunc in illam partem,
quum dentes rotæ K alternatim occurrant pinnulis L L, no-
tâ vulgo ratione, quæque proinde diligentiori explicatione
non indiget.
Porro clavula S, ima ſui parte reflexa ac foramine ob-
longo terebrata, penduli virgam ferream, cui plumbum X
affixum eſt, amplectitur.
Hæc vero virga ſupernè duplici
filo ſuſpenſa eſt inter geminas lamellas, quarum una T hic
tantum cernitur;
itaque alteram figuram juxta deſcripſi-
mus, quæ utriusque formam flexumque &
totam hanc
22TAB. II.
Fig. 2.
ſuſpendendi penduli rationem exprimeret.
Quanquam de
vera laminarum iſtarum curvatura pluribus poſtea agendum
erit.
Nunc autem ut de motu horologii dicamus, nam reliquas
figuræ partes poſtea exequemur, facile equidem apparet &

vi rotarum, à pondere tractarum, perpendiculi V X mo-
tum ſuſtentari, poſtquam ſemel manu incitatum fuerit;
&
ſimul perpendiculi ſtatos recurſus rotis univerſis, totique
adeo horologio movendi legem normamque præſcribere.
Clavula enim, quantumvis levi rotarum impulſu acta, non
tantum obſequitur trahenti perpendiculo, ſed &
ſingulis re-
curſibus paulisper ejus motum adjuvat, atque ita perennem
reddit, qui alioqui ſua ſponte, vel verius occurſu aëris,
deficeret paulatim, vergeretque ad quietem.
Rurſus vero,
quum ejusmodi ſit natura penduli ut eodem ſemper tenore
feratur, neque ab eo ulla ratione præterquam mutata longi-
tudine dimoveri poſſit;
utique poſtquam flexu lamellarum,
inter quas ſuſpenſum eſt, æqualitatem illam conſequuti fui-
mus;
nequaquam permittitur rotæ K, ut nunc citius nunc
tardius incedat, etſi ſæpe, ut in vulgaribus horologiis, id
facere conetur;
ſed neceſſario ſinguli dentes ejus coguntur
æqualibus tranſire temporibus.
Hinc vero manifeſtum eſt,
&
reliquarum quæ præcedunt rotarum, & denique etiam
indicum æquabiles converſiones effici, cum omnia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index