Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica
page |< < (40) of 434 > >|
6740CHRISTIANI HUGENII metrum vero baſeos, dimidiæ perpendiculi longitudi-
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
ni, æqualem habens;
ſitque F G H E faſciola, ſeu
potius bractea tenuis, affixa regulæ in F, cylindro verò in
circumferentiæ puncto aliquo E, ita ut partim huic circum-
voluta ſit, partim extendatur juxta latus regulæ A B.
Cy-
lindro autem infixa ſit ferrea cuſpis D I, pauxillum ultra
baſin inferiorem prominens, atque ita ut circumferentiæ ejus
exacte reſpondeat.
His ita ſe habentibus, ſi cylindrus ſecundum regulam A B
volvatur, bracteolæ tantum F G craſſitudine intercedente,
eâque ſemper quantum poteſt extensâ, deſcribet cuſpis I in
ſubjecto tabulæ plano lineam curvam K I, quæ Cyclois vo-
catur.
Circulus vero genitor erit C D E, cylindri adhibiti
baſis.
Quod ſi jam laminam K L ad regulam A B appli-
cuerimus;
exaratâ primum in ea cycloidis portione K I, in-
vertemus deinde ipſam, &
in ſuperficie adverſa ſimilem li-
neam K M, ab eodem puncto K egredientem, incidemus.
Tum figuram M K I, accurate ſecundum lineas iſtas, ef-
formabimus, cui figuræ lamellarum interſtitium aptari opor-
tet, inter quas perpendiculum ſuſpenditur.
Sufficiunt au-
tem ad horologiorum uſum portiones exiguæ arcuum K M,
K I;
reliquo flexu inutili futuro, ad quem perpendiculi fi-
lum accedere non poteſt.
Verum, ut mirabilis lineæ natura atque effectus plenius
22TAB. III.
Fig. 2.
intelligantur, integras ſemicycloides K M, K I, alio ſche-
mate hic exprimere viſum fuit, inter quas ſuſpenſum agita-
tumque Pendulum K N P, diametri circuli genitoris du-
plum, cujuscunque amplitudinis oſcillationes, usque ad
maximam omnium per arcum M P I, iisdem temporibus
confecturum ſit:
atque ita, ut appenſæ ſphæræ P centrum,
in linea M P I, quæ &
ipſa cyclois integra eſt, ſemper
verſetur.
Quæ proprietas inſignis, neſcio an alii præter hanc
lineæ data ſit, ut nempe ſe ipſam ſui evolutione deſcribat.
Hæc autem quæ dicta ſunt, in ſequentibus, ubi de deſcen-
ſu gravium, deque evolutione curvarum agemus, ſingula
demonſtrabuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index