Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (153) of 434 > >|
237153HOROLOG. OSCILLATOR. qui ſit axi F parallelus . Itaque rectangulum O T H 11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
cum plano Z, multiplicia ſecundum numerum particularum
22Prop. 47.
lib. 1. Eucl.
magnitudinis A B C D, æqualia erunt quadratis diſtantia-
rum ejusdem magnitudinis à dicto axe per E.
Sed & planum
I, multiplex ſecundum eundem particularum numerum, æ-
quale poſitum fuit iisdem diſtantiarum quadratis.
Ergo pla-
num I æquale eſt rectangulo O T H &
plano Z ſimul ſum-
ptis.
quod oſtendendum ſupererat.
Hinc rurſus manifeſtum fit, quod propoſitione 16 demon-
ſtratum fuit;
nempe magnitudinem quamlibet, ſi aliter at-
que aliter ſuſpendatur atque agitetur, ab axibus parallelis,
qui à centro gravitatis ſuæ æqualiter diſtent, ſibi ipſi iſo-
chronam eſſe.
Sive enim magnitudo A B C D ſuſpendatur ab axe F, ſi-
ve ab axe L illi parallelo;
patet eadem utrobique eſſe qua-
drata diſtantiarum ab axe per E, qui ſit axibus F vel L pa-
rallelus.
Unde & planum I, cujus multiplex, ſecundum
numerum particularum, æquatur quadratorum ſummæ, u-
troque caſu idem erit.
Hoc vero planum, applicatum ad di-
ſtantiam centri gravitatis ab axe oſcillationis, quæ utroque
caſu eadem ponitur, efficit diſtantiam qua centrum oſcilla-
tionis inferius eſt centro gravitatis;
Ergo etiam hæc diſtan-
tia utroque caſu eadem erit.
Velut ſi, facta ſuſpenſione ex
L, fuerit dicta diſtantia E Y, erit ipſa æqualis E G;
& to-
ta Y L æqualis G F;
adeoque, in ſuſpenſione utraque,
idem pendulum ſimplex iſochronum fit magnitudini A B C D.
PROPOSITIO XIX.
SI magnitudo eadem, nunc brevius nunc longius
ſuſpenſa, agitetur;
erunt, ſicut diſtantiæ axi-
um oſcillationis à centro gravitatis inter ſe, ita
contraria ratione diſtantiæ centrorum oſcillationis
ab eodem gravitatis centro.
Sit magnitudo, cujus centrum gravitatis A, ſuſpenſa pri-
33TAB. XXII.
Fig. 3.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index