Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
111
111 (69)
112
112 (70)
113
113 (71)
114
114 (72)
115
115
116
116
117
117
118
118 (73)
119
119 (74)
120
120 (75)
< >
page |< < (71) of 434 > >|
11371HOROLOG. OSCILLATOR. fublatum in V: & jungantur C N, N V, V C, V L. E-
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
rit ergo V N æqualis C A;
imo erit ipſa C A translata in
V N.
Jam quia recta L C æquatur curvæ L V, ac proin-
de major eſt recta L V, erit in triangulo C L V angulus
L V C major quam L C V.
Quare addito inſuper angulo
L V N ad L V C, fiet totus N V C major utique quam
L C V, ac proinde omnino major angulo N C V, qui pars
eſt L C V.
Ergo in triangulo C V N latus C N majus erit
latere V N, cui æquatur C A, ideoque C N major quo-
que quam C A, hoc eſt quam C M.
Unde apparet pun-
ctum N cadere extra circulum M A F, qui proinde tanget
curvam in puncto A.
quod erat demonſtrandum.
Eſt autem eadem quoque tum conſtructio tum demonſtra-
tio, ſi curva genita ſit à puncto deſcribente, vel intra vel
extra ambitum figuræ circumvolutæ ſumpto.
Niſi quod,
hoc poſteriori caſu, pars quædam curvæ infra regulam de-
ſcendit, unde nonnulla in demonſtratione oritur diverſitas.
Sit enim punctum A, per quod tangens ducenda eſt, da-
22TAB. VIII.
Fig. 1.
tum in parte curvæ N A B, quæ infra regulam C L de-
ſcendit, deſcripta nimirum à puncto N extra figuram revo-
lutam ſumpto, ſed certam poſitionem in eodem ipſius pla-
no habente.
Invento igitur puncto C, ubi figura revoluta
tangit regulam C D quum punctum deſcribens eſſet in A,
ducatur recta C A.
Dico hanc curvæ N A B occurrere ad
rectos angulos, ſive circumferentiam radio C A centro C
deſcriptam tangere curvam N A B in puncto A.
Oſtendetur
autem exterius ipſam contingere, cum in curvæ parte ſupra
regulam C D poſita interius contingat.
Poſitis enim & deſcriptis iisdem omnibus quæ prius, os-
tenditur rurſus angulus E C H major quam C E H.
atqui
ad E C H addito H C B fit angulus E C B;
& à C E H
auferendo H E B, qui æqualis eſt D C A, fit angulus
C E B.
Ergo E C B major omnino quam C E B. unde in
triangulo E C B latus E B majus quam C B.
ſed ipſi E B
æqualis eſt C A, ſive C F.
Ergo & C F major quam C B:
ideoque punctum circumferentiæ F eſt ultra curvam N A B
à centro remotum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index