Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
81
81
82
82 (49)
83
83 (50)
84
84 (51)
85
85 (52)
86
86
87
87
88
88
89
89 (53)
90
90 (54)
< >
page |< < (49) of 434 > >|
8249HOROLOG. OSCILLATOR. ves in anchoris ſtant omnium optima videtur, quod, abs-
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
que inſtrumentorum ope, ſolis oculis eæ obſervationes per-
agantur.
Pendulum vero unciarum novem longitudine inerat horolo-
giis hiſce, pondere ſemiſſis.
Rotæ ponderum attractu cir-
cumagebantur, eademque cum illis theca incluſæ erant quater-
num pedum longitudine.
In ima theca plumbum inſuper
centum atque amplius librarum additum erat, quo melius
perpendicularem ſitum ſuſpenſa in navi machina ſervaret.
Quanquam autem æquabilis admodum ſibique conſtans
automati motus per hæc experimenta comperiebatur, tamen
alia quoque ratione ulterius illud perficere aggreſſi ſumus,
quæ erat hujuſmodi.
Rotæ illi quæ ſerratos dentes habet,
penduloque proxima eſt, pondus exiguum ex catenula affa-
bre conſtructa appendimus, quo ſola ipſa moveretur, reli-
qua omni machina nihil aliud agente quam ut ſingulis ſemi-
ſcrupulis horariis plumbum illud exiguum ad priorem alti-
tudinem reſtitueret;
eadem fere ratione atque in conſtructio-
ne horologii ſuperius expoſita videre eſt, ubi pondus al-
tero fune attollitur, dum altero gravitatem ſuam horolo-
gii motui impertit.
Quibus ita conſtructis, cum veluti ad
unicam rotam omnia eſſent redacta, major adhuc quam an-
tea apparuit horologiorum æqualitas, illudque accidit me-
moratu dignum, quod cum duo ad hanc formam conſtructa
ex eodem tigno ſuſpendiſſemus, tignum vero fulcris duobus
impoſitum eſſet;
motus penduli utriuſque ita ictibus adver-
ſis inter ſe conſenſere, ut nunquam inde vel minimum rece-
derent, ſed utriuſque ſonus una ſemper exaudiretur:
imo
ſi data opera perturbaretur concordia illa, ſemetipſam brevi
tempore reduceret.
Miratus aliquandiu rem adeo inſolitam,
inveni denique, inſtituto diligenti examine, à motu ti-
gni ipſius, licet haudquaquam ſenſibili, cauſam petendam
eſſe.
Nempe pendulorum reciprocationes horologiis, quanto-
libet pondere gravatis, motum aliquem communicare;
hunc
vero motum, tigno ipſi impreſſum, neceſſario efficere ut
ſi aliter quam contrariis ad unguem ictibus pendulum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index