Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
91
91 (55)
92
92 (56)
93
93 (57)
94
94 (58)
95
95 (59)
96
96 (60)
97
97 (61)
98
98 (62)
99
99 (63)
100
100 (64)
< >
page |< < (57) of 434 > >|
9357HOROLOG. OSCILLATOR. quadratum A B ad quadratum C D. quare neceſſe eſt ut
11De de-
SCENSU
@RAVIUM.
eandem habeat.
Porro cum celeritates in fine temporum A B,
C D acquiſitæ ſint inter ſe ſicut ipſamet tempora;
apparet
rationem ſpatiorum E ad F eandem quoque eſſe quæ qua-
dratorum temporum A B, C D, quibus transmiſſa ſunt.
Itaque conſtat propoſitum.
PROPOSITIO IV.
SI grave celeritate ea quam in fine deſcenſus ac-
quiſivit ſurſum tendere cœperit, fiet ut paribus
temporis partibus, ſpatia quæ prius ſurſum, ea-
dem deorſum transeat, adeoque ad eandem unde
deſcenderat altitudinem aſcendat.
Item ut æquali-
bus temporis partibus æqualia amittat celeritatis
momenta.
22TAB. V.
Fig. 1.
Sunto enim ut in propoſitione 2, ſpatia quotlibet, æqua-
libus temporis partibus cadendo è quiete peracta, quorum
primum A B;
ſecundum compoſitum ex B D, quod celeri-
tate æquabili acquiſita per A B tranſeundum erat, &
ex D E
ipſi A B æquali;
tertium compoſitum, ex E F, duplo
ipſius B D, &
ex F G, eidem A B æquali; quartum com-
poſitum ex G H, triplo ipſius B D, &
ex H K ipſi itidem
A B æquali, atque eadem ratione porro creſcentia, ſi plu-
ra fuerint.
Dico totidem æqualibus temporibus eadem ſpatia
K G, G E, E B, B A, ſingula ſingulis peragenda eſſe à
gravi ſurſum tendente, atque incipiente cum celeritate in
fine deſcenſus K acquiſita.
Brevitatis autem gratia celeritas quæque deſignetur de-
inceps longitudine ſpatii quod grave motu æquabili, cum
celeritate illa, atque temporis parte una, quales in deſcen-
ſu conſideravimus, tranſmiſſurum eſſet.
Itaque ex oſtenſis dicta propoſitione, cum in K grave
pervenerit, habet celeritatem G H auctam celeritate B

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index