Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (38) of 131 > >|
4438HERONIS fluet per ipſum & aqua in vas A B infuſa, & vinum ex vaſe X O per tu-
bum P R delatum:
& factum erit quod proponebatur.
Rurſus igitur vacua manebunt vaſa, quando effluente mixto aër in ipſa
per tubum P R procedet.
XXV.
Vaſe exiſtente, in quo aqua ſit; & exiſtente in eo cana-
li, in quo clavis, animali vero in aqua innatante, quantum-
cunque aquæ per canalem auſeramus, ex animali vinum af-
fluet ad datam propoſitionem dimiſſæ aquæ.
Sit enim aquæ vas
31[Figure 31] A B, canalem habens C
occluſum:
& in aqua
innatet lebetarium D, tu-
bum habens E F in ani-
mal efformatum:
appo-
natur autem vas vinum
habens G H, in quo ſi-
phon inflexus ſit K L M,
cujus unum quidem crus
intra vas G H continea-
tur, alterum vero extra, in
tubum EF deferens.
Ita-
que ſi per M oſculum in-
ferius vinum attrahamus,
fluet in EF tubum quouſ-
que vini ſuperficies &
quæ eſt in vaſe G H, & quæ in tubo E F in una
recta linea conſtituatur.
Sit igitur ſecundum rectam lineam N X O P,
&
ad punctum P canaliculus R apertus ſit. Hucuſque quidem vinum non
fluit:
ſed cum per canalem C quantumcumque aquæ auferamus, deſcendet
lebetarium D, cum quo &
E F tubus, ita ut vini ſuperficies depreſſior fiat
ſuperficie N X, ac propterea cum ſiphonis pars extrinſeca depreſſior fa-
cta ſit, rurſus fluet vinum in tubum E F, &
per canalem R extra feretur.
Atque hoc toties erit, quoties aquam per canalem C auferamus: & tunc
ad proportionem aquæ defluentis vinum effluet:
habeat autem vaſis A B
baſis ad baſim vaſis G H datam proportionem, &
ita fiet, quod facien-
dum proponebatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index