Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < (11) of 131 > >|
1711SPIRITAL. LIBER. ſiphon habens interius crus & longius
4[Figure 4]&
anguſtum; exterius vero latius &
multo minus ſecundum longitudinem,
adeo ut plus aquæ capiat, quam crus
longius:
& ita aqua impleatur: ma-
jus autem ipſius crus immittatur in vas
aquæ, vel etiam in aliquem puteum:
ſi
igitur exterius crus fluere permittamus,
plus aquæ habens, quam interius, ex
majori aquam attrahet, quæ quidem
etiam ſimul trahet eam, quæ eſt in
puteo:
& cum fluere ceperit totam
hauriet, vel ſemper fluet, quoniam
humidum exterius plus eſt eo, quod in
crure interiori continetur.
Atqui hoc
fieri non apparet.
Non igitur dicta cauſ-
ſa vera eſt:
Itaque videamus naturalem
cauſſam.
Quoniam enim omne humi-
dum continuum, &
quieſcens ſphæri-
cam ſuperficiem ſuſcipit, centrum ha-
bentem idem quod terra;
non quieſcens
autem uſque eo fluit, quoad, ut dictum
eſt, in una ſuperficie ſphærica conſti-
tuatur, ſi ſumentes duo vaſa, injiciemus humidum in utrumque ipſorum,
&
implentes ſiphonem, digitiſque ipſius oſcula comprehendentes, demit-
temus alterum crus in unum dictorum vaſorum adeo, ut aqua demergatur;
alterum vero in alterum vas: fiet tota aqua continua, utrumque enim
humidorum, quæ ſunt in vaſibus conjungitur cum eo, quod eſt in ſiphone,
ita ut totum continuum fiat:
ſi igitur ſuperficies humidorum, quæ
prius erant in vaſibus, in una ſuperficie conſiſtant, quieſcet &
ſic utra-
que ipſarum demerſo fiphone;
ſin minns@ quoniam aqua continua facta
eſt, neceſſario ob continuitatem in humiliorem locum fluet, quouſque
vel omnis aqua quæ in vaſibus, in una ſuperficie ſit, vel alterum vaſorum
exinaniatur.
Fiant igitur in una ſuperficie humida, quæ ſunt in vaſibus:
quieſcent utique, ita ut etiam humidum, quod eſt in ſiphone, ſimul
quieſcat.
Quod ſi quis mente concipiat ſiphonem diſſectum juxta ſuper-
ficies humidorum, quæ ſunt in vaſibus;
& ita quieſcet humidum, quod
eſt in ſiphone:
ergo & ſiphone ipſo ſuſpenſo, & in neutram partem
inclinato, rurſus quieſcet humidum, five æqualem omnino habens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index