Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber
page |< < (24) of 131 > >|
3024HERONIS 17[Figure 17]
Sit baſis in qua ſtant animalia A B C D, cui quidem inſiſtat ara undi-
que præclufa, ipſa etiam baſis præcluſa ſit, acſimul cum ara perforata in
C:
per baſim vero tubus trajiciatur HKL, paulum à baſis fundo diſtans
ad L:
& ſimul perforatus cum phiala, quam animal continet ad H: in-
fundatur humidum in baſim per aliquod foramen M quod poſt infuſionem
obturetur.
Si igitur in ara E F G ignis accendatur, continget intrinſecum
aërem attenuatum in baſimferri, &
quod in ipſa eſt humidum extrudere:
hoc autem nonhabens aliam antiperiſtaſim per tubum H K L in phialam
procedit, &
ita ſacrificat animal: idque tam diu fit, quam diu ignis im-
ponitur:
extincto autem igne rurſus ceſſat ſacrificare: atque hoc toties
iterabitur, quoties ignisincendetur.
Sit autem tubus, per quem caliditas
procedere debet, latior in medio:
neceſle eſt enim caliditatem, vel potius
vaporem ab ipſa ortum, cum in ampliorem locum deveniat, majorem eva-
dere, &
plus etiam poſſe operari.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index