Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber
page |< < (80) of 131 > >|
8680HERONIS ſyringulam Mvocem emittet. Sit etiam in diaphragmate A B aliud fora-
men, per quod, lagena in rectum conſtituta, aër retrocedat.
LXIV.
Si in aliqua baſi exiſtat vas, vinum habens, & canalem
apertum, deducto pondere facere, utcanalisad menſuram
fluat, verbi gratia interdum quidem ſemicotylium, interdum
vero cotylium, &
generaliter quantum quis voluerit.
Sit vas A B, in
71[Figure 71] quod vinum infun-
datur.
Canalis au-
tem in ipſo juxta
fundum ſit D.
Et
obſtruatur collum
diaphragmate E F:
perque E F im-
peliatur GH tubus,
à fundo vaſis tan-
tum diſtans, quan-
tum ad aquæ flu-
xum ſatis ſit.
Baſis
autem vaſi ſubjecta
ſit K L M N.
Et
alter tubus X O pa-
rum diſtans à dia-
phragmate, &
per
baſim procedens.

Sit præterea in baſi
aqua obſtruens oſ-
culum tubi X O:

&
ſit regula P R,
cujus dimidium
quidem ſit intra ba-
ſim, dimidium ve-
ro extra.
Et moveatur circa punctum S, ſuſpendatur autem in extremo
regulæ P clepſydra, quæ foramen T in fundo habeat.
Itaque vas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index