Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (8) of 131 > >|
148HERONIS aliud augmentum ipſis accidere mente concipi poteſt: ex
quibus perſpicuum eſt in aëris corporibus diſſeminata eſſe
quædam vacua inter media, &
vi quadam adveniente ea
præter naturam in vacua reclinare:
aer autem qui eſt in va-
ſe inverſo in aquam, haud valde comprimitur.
Quod enim
vim infert ad id efficiendum minime idoneum eſt, quippe
cum naturaliter aqua ipſa in ſe ipſa neque gravitatem, ne-
que vehementem compreſſionem habeat:
quamobrem con-
tingit, ut urinantes in profundum maris infinitas metretas
ſupra humeros habentes ab aqua non cogantur reſpirare, cum
parvus omnino aër in naribus comprehendatur.
Quæ au-
tem cauſſa ſit, cur ii, qui in profundo natant ſicuti dictum
eſt, infinitum aquæ pondus ſupra humeros habentes non
comprimuntur, conſideratione dignum videtur:
dicunt
igitur quidam propterea quod aqua æque gravis eſt ipſa ſe-
cundum ſe ipſam;
Hi autem nihil dicunt propter quid ii,
qui deorſum natant à ſuperiori aqua non comprimantur:
itaque illud hoc modo demonſtrandum eſt: intelligamus
ſuperius humidum à ſuperficie compreſſi ſecundum quam
imponitur aqua, corpus aliquod eſſe æque grave atque hu-
midum, habensque eandem figuram, quam humidum ſu-
perius:
hoc autem intelligamus in humidum injici, ita ut
inferior ipſius ſuperficies compreſſo congruat ſitque tan-
quam illud ipſum;
& ſimiliter ac ſuperius humidum impo-
natur:
perſpicuum igitur eſt hoc corpus dimiſſum neque ab
humido quicquam extare, neque ſub humidi ſuperioris ſu-
perficie demergi.
ſiquidem demonſtratum eſt ab Archi-
mede in libro de iis, quæ in aqua vehuntur corpora æque-
gravia atque humidum in humidum dimiſſa neque extare
ab humido, neque demergi:
non igitur comprimet ea quæ
ſubjiciuntur:
ablatis autem deſuper comprimentibus cor-
pus in eodem loco permanebit:
quomodo igitur compri-
met corpus quod non appetit in inferiorem locum deſcen-
dere?
eodem modo & humidum ubi erat corpus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index