Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (10) of 131 > >|
1610HERONIS replet locum: præterea vacuum quidem coacervatum na-
tura non eſſe non aecedente aliqua vi:
& rurſus nunquam
eſſe penitus vacuum, ſed præter naturam factum.
His explicatis deinceps theoremata quæ per congreſſum
dictorum elementorum perficiuntur conſcribemus:
per ea
enim varii admodum &
admirabiles motus in veniuntur:
his autem prius conſideratis elementi cauſſa conſcribemus &
de inflexis ſiphonibus:
hi enim ad multa ſpiritalium peru-
tiles ſunt.
De Inflexo Siphone. I.
SIt inflexus Siphon, hoc eſt tubus ABC, cujus AB
quidem crus ſit in vaſe DE pleno aqua;
ſitque aquæ
ſuperficies ad rectam lineam, in qua FG:
& inflexi
ſiphonis crus AB impleatur aqua uſque ad FG re-
ctam;
hoc eſt pars ipſius AH, pars vero HBC ſit
aëre plena.
Si igitur per oſculum C prædictum aërem
ore attrahamus, ſimul conſequetur &
humidum, pro-
pterea quod, ut antedictum eſt, locus omnino vacuus eſſe non poteſt:
& ſi quidem ſiphonis oſculum C ſit indirectum ipſi FG, impletus aqua
non tamen fluet ſiphon, ſed manebit plenus, ita ut ABC pars ipſius
aqua repleta ſit, quamvis ea præter naturam ſurſum feratur;
verum in-
ſtar lancis cujuſdam æquilibrium habens aqua manebi@, ſurſum elata
ſecundum partem HB, &
deorſum ſuſpenſa ſecundum BC. Quod ſi
ſiphonis oſculum exterius ſit infra rectam lineam FG, ut K, fluit aqua,
quoniam pars, quæ in KB, cum ſit gravior ea, qua in BH, pervincit
attrahitque;
& uſque eo fluit, quo ad oſculum K in directum ſuperficiei
aquæ conſtituatur, &
rurſus propter eandem cauſſam non ampſius fluet,
ſi vero oſculum exterius ſiphonis ſit infra K, ut L, fluit quouſque aquæ
ſuperficies ad oſculum A perveniat.
Itaque ſi velimus totam, quæ eſt in
vaſe, aquam haurire, demittemus ſiphonem, ita ut oſculum A vaſis fun-
dum attingat, tantum ab eo diſtans, quantum ad aquæ fluxum ſatis eſſe
videatur.
Hanc igitur eauſſam, quam diximus, in ſiphone quidam attu-
lerunt, dicentes majus crus, quod aquæ plus habeat attrahere minus.
At
vero hujuſmodi cauſſam falſam eſſe, &
eum, qui his credit, valde errare,
ſi ab humili loco aquam educere conetur, ita demonſtrabimus.
Fiat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index