Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (53) of 131 > >|
5953SPIRITAL. LIBER.44[Figure 44] coactæ per trochleam religentur ad pondus plumbeum, per quod deſcen-
dens valvæ claudentur.
Siphon autem K L M habeat exterius crus in vas
ſuſpenſum deferens:
& per quoddam foramen P aqua in ſphæram infun-
datur, adeo ut ad dimidium perveniat, quod quidem foramen poſt in-
fuſionem obturetur.
Continget igitur igne evaporante aërem, qui eſt in
arula calefactum in ampliorem locum fundi.
Hic autem per tubum F G
in ſphæram procedens, humorem, qui in ea continetur per ſiphonem
KLM in ſuſpenſum vas extrudet.
Quod vas deſcendens attrahet catenu-
las, &
valvas aperiet. Rurſus extincto igne aër quidem attenuatus exce-
det per raritates parietis ſphæræ.
Inflexus autem ſiphon K L M humo-
rem ex vaſe ſuſpenſo attrahet, ita ut repleatur locus excretarum raritatum.
Erit enim ipſius extremitas immerſa in aqua, quæ in vaſe ſuſpenſo contine-
tur.
Exinanito autem vaſe, & obid leviori facto, rurſus pondus ſuſpen-
ſum deorſum repens valvas occludet.
Sunt qui pro aqua utuntur hydrar-
gyro, quoniam &
aqua gravius eſt, & à caliditate facile ſolvitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index