Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
31
31 (29)
32
32 (30)
33
33 (31)
34
34 (32)
35
35 (33)
36
36 (34)
37
37 (35)
38
38 (36)
39
39 (37)
40
40 (38)
< >
page |< < (30) of 990 > >|
3230QVÆST. PROOEMIAL. ARTICVLVS IIII.
Dialecticam docentem eſſe partem Philoſophiæ ex dictis ſequi.
SI tradita hucuſque doctrina vera eſt, non immeritò Auicenna ini-
tio ſuæ Logicæ ſcripſit eam quæſtionem, qua diſceptatur, an Logi-
ca ſit pars Philoſophiæ nec ne?
eſſe totam de vocabulo, quatenùs
aliqui preſsiùs, alij fuſiùs nomen Philoſophiæ vſurpant.
Enim verò
ſi Dialectica vera ſcientia eſt, fieri nequit, vt à partibus Philoſophiæ ex-
cludatur, cum omnis vera ſcientia per cauſarum notitiam in effectuum
cognitionem deueniat;
quod Philoſophiæ proprium eſt. Cæterum quia
graues Philoſophi hac de re ſpeciatim diſputarunt, non fuit illa à nobis
omnino prætermittenda.
Igitur Ammonius in principio Categoriarum affirmat Peripateticos
11Opinioamo
uentiũ Dia
lecticam à
partibꝰ Phi
loſophiœ.
22Ammon.
Philopon.
Alex.
femper excluſiſſe Dialecticam à numero partium Philoſophiæ.
Quod ex-
preſsè faciunt Alexander, & Philoponus initio Prior.
quos multi ſequun-
tur Recentiores.
Inter quos eſt Benedictus Pereira libr. 1. Philoſ. cap. 2.
33Ben. Per.
Laertius.
Pachim.
Qua in re non dubitant patronum ſe habere Ariſtotelem.
Nam præter
quam quòd Laertius in eius vita, & Pachimerus, in eiuſdem epitome pro-
fitentur Logicam non fuiſſe ab eo annumeratam in partibus Philoſophię,
idem 4. Topic. cap. 12.
ait ea, quæ in diſceptationem cadunt, aliter à Phi-
loſopho, aliter à Dialectico pertractari.
Et libr. 4. Metaph. cap. 2. aſſerit
Dialecticam verſari in eodem genere, in quo Philoſophia.
Secundo verò
cap.
lib. 1. Topic. ait Dialecticam eſſe vtilem ad eas, quæ ſecundum Philo-
ſophiam ſunt, diſciplinas.
Et 4. Metaph. citato. text. 8. oportere ad Philo-
ſophiam accedere edoctum Analytica.
Quibus non potuit apertiùs Dia-
44Ratio. 1. lecticam à Philoſophia ſeparare.
Rationes, quæ ad hoc inſtitutum ab his
auctoribus afferuntur, duplicem tantùm continent difficultatem.
Prima
eſt, quòd Philoſophia ſit cognitio rerum magni momenti, ſibi ſufficiens,
& nullius quàm ſui gratia comparata;
Logica verò in ſermone, re planè
leuiſsima, verſetur, per ſe parùm vtilis, & aliarum diſciplinarum obſe-
quio penitùs mancipata.
Secunda eſt. Quod nulla res inſtrumentum ſi-
55Ratio. 2. mul, & pars alterius eſſe poſsit:
at Logica organũ eſt totius Philoſophiæ;
ergo eiuſdem pars eſſe non poteſt.
Præferenda tamen eſt oppoſita ſent entia, à Platonis, & Stoicorũ ſcho-
66Oppoſita
priori ſen-
tentia pro-
pugnatur.
la profecta, hodieq́ ue latiùs propagata.
Quæ aſſerit Dialecticam eſſe Phi-
loſophiæ partem, & quodammodò inſtrumentum, quam celebrat Tullius
77Tullius. 1.
de oratore. 1. de finib. & 1. Academ. quæſt. vbi vulgatam commemorat
Philoſophiæ diuiſionem in Naturalem, Moralem, & Rationalem, id eſt
Dialecticam.
Euſebius libr. 11. de præparat. Euang. cap. 1. vbi contendit
88Euſeb.
Simplicius
Boetius.
eam eſſe Ariſtotelis.
Eandem ſequuntur Simplicius initio prædic. Boe-
tius prologo in Porphyr.
à ſe tranſlatum. Albertus ibidem tract. 2. cap. 1.
Et multi ex Recentioribus.
Matthiſius ad initium Logicæ cap. 5. Fonſeca
99Albert.
Mattbiſius
Fonſeca.
2.
Metaphyſ. cap. 3. quæſt. 3. Neque ab hac ſententia adeò alienus eſt Ari-
ſtoteles, vt Græci opinantur;
nam 1. Topic. cap. 12. poſtquam tria quæ-
ſtionum genera numerauit Naturalium, Moralium, & Logicarum, ſubdit
Philoſopho de illis omnibus agendum eſſe;
non tribueret autem Philoſo-
pho quæſtiones Logicas, ſi Logica Philoſophia non eſſet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index